Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 surgere de terra nebulas aestumque videmus,
quae velut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
suffunduntque sua, caelum caligine et altas
sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
et quasi densendo subtexit caerula nimbis.

fit quoque ut huc veniant in caelum extrinsecus illa
corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
innumerabilem enim numerum summamque profundi
esse infinitam docui, quantaque volarent
corpora mobilitate ostendi quamque repente
inmemorabile per spatium transire solerent.
haut igitur mirumst si parvo tempore saepe
montibus tam magnis tempestas atque tenebrae
coperiunt maria ac terras inpensa superne,
undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
et quasi per magni circum spiracula mundi
exitus introitusque elementis redditus extat.
Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
nubibus umor et in terras demissus ut imber
decidat, expediam.
primum iam semina aquai
multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
et nubis et aquam quaecumque in nubibus extat,
ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
sudor item atque umor quicumque est denique membris.

concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
umorem, veluti pendentia vellera lanae,
cum supera magnum mare venti nubila portant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index