Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 303 > >|
1plius dextrorſum progredi, quàm punctum E circuli mino­
ris quo illi correſpondet.
Poſita namque eadem reuolu­
tione, I exiſtente in M, ac C in L, A erit in V: con­
ſtitueretur enim tota diameter AIC in VML, in qua etiam
linea eſſet punctum E, nempe in X.
Quod ſi compleatur
rectangulum AV, ac rectangulum EX, erit ſpatium
peragratum à puncto A dextrorſum idem, quod linea
AM, vt deducitur ex eadem 34. propoſitione primi.
Spa­
tium verò ſimiliter peragratum à puncto E, erit EM, quod
continetur in illo.
Magis ergo progreditur A, quàm E.
Id ipſum tandem demonſtratur de puncto B, quod cer­
tè magis progreditur quàm F.
Quandoquidem in deſcri­
pta reuolutione ſemidiameter IB conſtitueretur in MY in
qua cum contineatur ſemidiameter IF, ipſum F conſtitue­
retur in Z: completiſque rectangulis BY, & BZ, erit ſpa­
tium dextrorſum peragratum à B quantum IY; peragra­
tum verò ab F; quantum IZ contentum in ipſo IY, quod
propterea maius eſt.
Erunt igitur duo puncta circuli maio­
ris, quæ minus dextrorſum progrediuntur, quàm puncta ſibi
correſpondentia circuli minoris: alia verò duo quæ magis.
Quod etiam demonſtrari poterit de reliquis punctis eiuſ­
dem ſemicirculi cum ſuo correſpondenti in vtroque circulo
ſi vterque bifariam ſecetur per diametrum 3, 4, cuius extre­
mitates nempe 3, & 4, in circulo maiori medient inter A,
& D, ac inter B & C.
Sicut in circulo minori extremita­
tes 5, 6. medient inter E, & H, ac inter F, & G.
Nam
puncta omnia ſemicirculi inferioris 3 DC 4 in circulo
maiori, minus progredi reperientur, quàm puncta ſemicircu­
li inferioris 5 HG 6 ſibi correſpondentis in circulo mino­
ri.
E contra verò omnia puncta ſemicirculi ſuperioris 3
AB 4 magis progredi, quàm puncta correſpondentis ſemi­
circuli 5 EF 6 in circulo minori.
Ipſa tamen puncta ex­
trema diametri 3, 4 in circulo maiori, nec magis, nec mi­
nus, ſed æquè progredi conſpicientur, ac extrema diametri
5, 6 in circulo minori.
Sicut enim per quàm facilè id po­
terit eadem ratione qua ſupra demonſtrari, ita hic de-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index