Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
221
221 (209)
222
222 (210)
223
223 (211)
224
224 (212)
225
225 (213)
226
226 (214)
227
227 (215)
228
228 (216)
229
229 (217)
230
230 (218)
< >
page |< < (218) of 672 > >|
230218Diſſertatio Octaua. to accendi, aut fabula eſt, aut impoſtura & pręſtigiæ.
Grad. Nullus dubito, quin Sales irritando partes ſulphureas va-
leant excitare flammam.
Si quis accipiat Spiritûs Terebinthinæ
Venetæ (hoc eſt larignæ) recens prolecti, ad frigus tamen nati-
uum redeuntis, vncias quatuor;
quibus in ampliori vaſe vitreo
affundat Aquæ Fortis generoſę pariter recentis &
frigidæ vncias
ſex:
coagitet liquores vitro incluſos, vt permiſceantur, & vas ſub
dio relinquat:
intrà ſemihoræ ſpatium, operculo remoto, ſpiri-
tus terebinthinæ irritatus ab acidis &
ſalinis particulis Aquę fortis
efferueſcere incipiet, &
inter fumum conſpicuam flammam emit-
tens, atque ex vitro erumpens, conflagrabit.
Spiritum verò Te-
rebinthinæ ſulphureum eſſe &
oleoſum, ex eo conſtat, quod dum
elicitur, aquæ innatat, &
virtute calidâ præditum eſſe indicat eius
multiplex vſus in Medicina, quem notat Beguinus Tyrocin.
Chym.
lib. 2. cap. 4.
Maur. Non eſt autem diſſimulandum aliqua, quæ tangenti ap-
parent frigida, ſi commiſceantur, incaleſcere quidem, ſed non
accendi, alia verò etiam accendi.
Oleum Sulphuris genuinum
(per Retortalicet deſtillatum ex Sulphure trito, ſemiſſe cal-
cis viuæ, &
quadrante Salis Mercurialis; non verò per campanam
exceptum, hicenim eſt Spiritus, non Oleum) ſiaquæ frigidæ in
vitreo vaſe miſceatur, ita calidum efficitur, vt vas manu vix con-
tineri poſſit;
a qua enim cum Salinis particulis iungitur, & partes
omnes tumultuantur;
ſed accendi non poſſunt & emicare ſulphu-
reæ particulę, quamuis incaleſcant, quia ab a quâ nimiâ cohiben-
tur.
Spiritus Vitrioli & Oleum vel Sal Tartari, ſimiliter Aqua
Fortis &
Tartarus, ſi miſceantur, incaleſcunt; Salium quippe
diuerſæ naturę ſuâ mobilitate ſe agitant, vbi proximę fiunt, &

feruent ebulliendo, adeoque caloris ſenſum in tangente manu ex-
citant:
ſed quia ſales ſunt, nec ſulphureis particulis abundat li-
quor ille, nihil eſt, quod vehementi impetu in flammam erum-
pat.
At ſi Aqua Fortis, vel Spiritus Vitrioli ſcobi ferri affundi-
tur, materia incaleſcit, immò, quia ferrum ſulphure abundat,
flammam concipit, &
grauis odor ob Salis & Sulphuris commiſtio-
naminde expirat.
Si Aquæ Forti, in qua ferrum ſolutum eſt,
Oleum Tartari (non tamen guttatim) infundatur, non ebullit ſo-
lùm, ſed &
flammam miſtura illa concipit: id quod pariter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index