Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
< >
page |< < of 248 > >|
1quia cognoſcitur locus, tum Solis, tum Iovis; habentur igitur alia late­
ra trianguli; habetur igitur DK, radius Epicycli Mediceæ ; hæc autem
maximæ digreſſionis menſura vulgò ponitur : ſed profectò fallit; quia
cum bis ac tertiò obſervarim quartam Mediceam emergentem, & accura­
tè meritus fuerim illius diſtantiam, eo temporis momento, à centro Iovis,
puta MD, certè DK longè minor evaſit, quam DF ; hic ergo modus, vt
fallax, rejiciendus eſt.
Sextò, Rectè autem deduco, Mediceam non moveri in circulo circa
Iovem, non modò ex ſpatiis æqualibus, diurno motu confectis à Medi­
cea, in recta FG, ſi enim ex Apogæo G, per Quadrantem circuli GPE,
79[Figure 79]
ire ſupponatur, aſſumptis arcubus æqualibus GMPRE, ductiſque re­
ctis MZ, PY, RV parallelis GA, videbitur decurrere ſpatia AZYVE
omnino inæqualia: ſed æqualibus temporibus æqualia decurrere vide­
tur; igitur non modo ex ſpatiis æqualibus, æquali tempore, in recta per
centrum Iovis eunte, à Medicea decurſis, deduco, illam non moveri in
circulo circa Iovem, ſed etiam ex eo quod, primùm emergens minùs di­
ſtet à centro Iovis, quàm diſtare deberet, cùm enim diſtantia Iovis
à terra ſit ferè quintupla diſtantiæ Solis, ac proinde angulus maxi­
mæ Proſthaphæreſeos ſit ferè 11. grad. min. 32. Sit centrum Iovis A,
maxima digreſſio quartæ Mediceæ AE. 11. circiter Diametrorum Iovis,
vt mihi conſtat ex multis obſervationibus, ſit Quadrans ortivus Epiclyci
GE, & Apogæum G, ſit angulus GAK 11. grad.min. 32. ſit BA Semi­
diameter Iovis, ducatur BL parallela AK, item NS, ſectio vmbræ pro­
jectæ erit Parallelogramma NL, diſtante Sole versùs occaſum grad. 78.
min. 28. in quo puncto angulus Proſthaphæreſeos eſt 11. grad. min. 32.
igitur in L eſt punctum emerſionis quartæ Mediceæ ; demittatur LD, Me­
dicea primùm emergens videbitur in D ; continet autem DA Diametros
Iovis 2 . Sed contrarium, repetitis obſervationibus, comperi, ſcilicet quar­
tam Mediceam primùm emergentem ex vmbra projecta, à Iovis centro viæ
diſtare duabus integris Diametris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index