Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1hendi. Magnes enim eſt omnino cauſa motus ferri: atqui lo­
cus, quamobrem elementum moueatur, abſoluta cauſa non eſt.
Idem de alimento ſentiendum, quod à vegetandi facultate tra
hitur, deque feſtucis ab electro, & ab adamante attractis,
& de auro attracto ab ore peſcis hieracis; deque mustellis,
quas etiam inuitas, & reluctantes bufones trahunt, de ceruis,
qui per cuniculos ex abditissimis terræ viſceribus naribus ſer­
pentes trahunt.
Hæc omnia ad id, quod trahit, mouentur, id­
que per ſolam vim ab attrahentibus illorum vnicuique com­
municatam, non autem per formas eorumdem proprias, quia
non omnes rerum omnium actiones, & opera, aut à peruulgatis
& cuilibet notis elementorum, aut mixtorum formis, aut ab
eorumdem temperamentis prodeunt; ſic tamen comparatum
est à natura, vt ferri forma cauſa ſit, quamobrem ferrum ſpi
ritales effluxiones accipiat; & non aliud corpus alia forma ef
formatum; est enim magnes quaſi ferri mater, quippe quod
ferrum in eiſdem montibus gignatur, in quibus genitus eſt ma
gnes: & ex magnete, vt ex materia nonnulli ferrum genera­
ri credant.
Porrò elementa veluti ad propriam perfectionem
ad propria loca feruntur, idque per propriam ac naturalem
formam.
Ergo proprius elementorum motus non eſt verè, ac
propriè trahendi motus, vt est motus nauis in alto existentis
ad nautam ad littus trahentem, nec ea ratione metaphori­
cus, qui eſt motus ferri ad magnetem, & cæterarum omnium
rerum, quarum ſupra mentionem fecimus, sed ratione diuer
ſa, vt ex prædictis apparet.
Postquam elementa ab eo loco, ad quem tendunt, non tra
hi demonſtrauimus; nunc ſupereſt, vt eadem nec ab eo loco, à
quo diſcedunt, nec à cælo, nec ab alia quauis re per violentam
eliſionem trudi demonstremus: id quo maiore breuitate, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index