Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
Id ipſum tandem demonſtratur de puncto B, quod cer­
magis progreditur quàm F.
Quandoquidem in deſcri­
pta
reuolutione ſemidiameter IB conſtitueretur in MY in
qua
cum contineatur ſemidiameter IF, ipſum F conſtitue­
retur
in Z: completiſque rectangulis BY, & BZ, erit ſpa­
tium
dextrorſum peragratum à B quantum IY; peragra­
tum
verò ab F; quantum IZ contentum in ipſo IY, quod
propterea
maius eſt.
Erunt igitur duo puncta circuli maio­
ris
, quæ minus dextrorſum progrediuntur, quàm puncta ſibi
correſpondentia
circuli minoris: alia verò duo quæ magis.
Quod etiam demonſtrari poterit de reliquis punctis eiuſ­
dem
ſemicirculi cum ſuo correſpondenti in vtroque circulo
ſi
vterque bifariam ſecetur per diametrum 3, 4, cuius extre­
mitates
nempe 3, & 4, in circulo maiori medient inter A,
& D, ac inter B & C.
Sicut in circulo minori extremita­
tes
5, 6. medient inter E, & H, ac inter F, & G.
Nam
puncta
omnia ſemicirculi inferioris 3 DC 4 in circulo
maiori
, minus progredi reperientur, quàm puncta ſemicircu­
li
inferioris 5 HG 6 ſibi correſpondentis in circulo mino­
ri
.
E contra verò omnia puncta ſemicirculi ſuperioris 3
AB
4 magis progredi, quàm puncta correſpondentis ſemi­
circuli
5 EF 6 in circulo minori.
Ipſa tamen puncta ex­
trema
diametri 3, 4 in circulo maiori, nec magis, nec mi­
nus
, ſed æquè progredi conſpicientur, ac extrema diametri
5
, 6 in circulo minori.
Sicut enim per quàm facilè id po­
terit
eadem ratione qua ſupra demonſtrari, ita hic de-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index