Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
221 215
222
223
224
225 3
226 4
227 5
228 6
229 7
230 8
231 9
232 10
233 11
234 12
235 13
236 14
237 15
238 16
239 17
240 18
241 19
242 20
243 21
244 22
245 23
246 24
247 25
248 26
249 27
250 28
< >
page |< < (8) of 760 > >|
2308ARIST. DE COELO. et quid id quod graue nuncupamus oportet, quoad ſatis eſt
ad uſum præſentẽ:
exactius autẽ rurſus dicemus cũ ſubstan
tiam ipſorũ cõſiderandã aggrediemur.
Graue igitur id ſit,
quod aptũ eſt ad mediũ ferri.
Leue id, quod aptũ eſt è medio
ferri.
Grauißimũ id, quod ſub his omnibus collocatur, quæ
deorſum feruntur.
Leuißimum id, quod ſuper omnia collo-
catur, quæ ſurſum pergunt.
Omne autẽ quod fertur ſurſum,
aut deorſum, aut leuitatẽ, aut grauitatẽ habeat, aut utrũq;
,
at nõ ad idem, neceſſe eſt, Ad alia nanque grauia, leuiaq́;
: ut
aër ad aquã, &
aqua ad terrã. Corpus igitur id, quod uerſa
tur, impoßibile eſt grauitatẽ, aut leuitatẽ habere:
fieri enim
non poteſt, ut ipſum, aut ſecundũ naturã, aut præter natu-
ram ad medium, aut è medio moueatur:
latio enim recta non
cõpetit ipſi natura:
nam uniuſcuiuſque corporis ſimplicis
una eſſe latio dicebatur.
Quare erit idem quod ignis, aut
cæterorum quippiam corporum, quærecto motu cientur:
quod ſi præter naturã feratur, ſi ealatio, qua deorſum itur,
ſit præter naturam, ea ſanè qua ſurſum pergitur, ipſi cõpe-
tit ſecundũ naturam:
ſi præter naturã ſit ista, ſecundum na-
turam illa cõpetet ſanè:
poſuimus enim ſi contrariorũmo-
tuum alter eſt cuipiam præter naturã, alterum eidem cõpe-
tere ſecundum naturã.
Cùm autem ad idem totum & pars
ſecundũ naturam feratur, ueluti tota terra, paruaq́;
gleba:
primò quidem fit, ut neq;
grauitatem, neque leuitatẽ habeat
ullam:
nam aut ad medium, aut è medio ſanè ferri ſuapte na-
tura poſſet.
Deinde fieri nequit, ut ipſum moueatur motu
ad locum accõmodato, aut ſurſum, aut deorſum ſubiens de-
tractionem:
neq; enim ſecundum naturã, neq; præter natu-
ram alio motu moueri poteſt aut ipſum, aut pars ulla:
eadẽ
enim eſt ratio de toto, &
parte. Simili modo rationi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index