Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ac repugnare teipſum tibi; attendi quid foret præcipuè
tuis principiis conſentaneum, & quoniam ſæpè opus
fuit exemplorum illuſtratione, tempus illud ſemper
aſſumpſi iuxta aliquod ex tuis principiis. Tertiò enim
cùm obſeruâtim, quicquid ipſe aduerſus alios deduce­
res partem ſecundam non percurri dimidio temporis,
quo primam: id tamen fuiſſe à te aſſumptum, tan­
quam veram hypotheſin, qua paralogiſmi Galileum
conuinceres; & non potuiſſe à te aſſumi, niſi reputan­
do partem ſecundam percurri dupla velocitate, ſiue
duobus gradibus, nulla agnita diſtinctione inter ma­
nentem, & acquiſitum: idcircò, quia ex prima parte
duo faciebas dimidia, quorum prius ad poſterius ean­
dem rationem, quam pars prima ad ſecundam tuere­
tur; cenſui ſex minuta à te primæ parti attributa ita di­
ſtribuenda in hæc duo dimidia, vt priori quatuor, po­
ſteriori duo congruerent. Quartò verò cùm viderim
te velle aliunde inferius primæ partis dimidium, & ſe­
cundam partem æquali tempore percurri: viſum rursùs
eſt deberi ex te duo minuta illi dimidio, tanquam
trientem temporis parti primæ attributi: quoniam
idem triens deberetur ſimiliter ſecundæ parti, iuxta eam
ratiocinationem, quàm ſuperiùs fuſiuſculè circa arti­
culum VIII. ex eo contexui, quód eſſe in fine primæ
partis vnum, in fine ſecundæ duos gradus velocitatis
acquiſitos cenſeres. Quintò proinde, non eſt cur mire­
ris ita factum eſſe à me; ſed cur mireris te non vidiſſe id
eſſe cohærens cum principiis tuis, & à me licet admoni­
tus, cenſueris tamen diſſimulandum.
Nam quod diſ­
putàris quidem aduerſus alios, tempus per ſecundam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index