Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1ſunt omnia in axe AG, centrum L cadet infra
centrum H, ex ijs, quæ in primo libro demonſtraui­
mus.
Dico eſſe KL ad LH vt cubum ex AG ad cu­
bum ex AF.
Quoniam enim
ob centra grauitatis K, H, L,
eſt vt fruſtum DC ad ſolidum
ADE, ita ex contraria parte
KH ad HL; erit componen­
do, vt ſolidum ABC ad ſoli­
dum ADE, ita KL ad LH:
ſed vt ſolidum ABC ad ſolidum
ADE, ita eſt cubus ex AG
ad cubum ex AF: triplieata
enim eſt vtraque proportio eiuſ­
dem, quæ eſt ipſius AG ad ip­
ſam AF, propter ſimilitudi­
nem ſolidorum; vt igitur eſt cu
bus ex AG ad cubum ex AF,
ita erit KL ad LH.
Quod demonſtrandum erat.
168[Figure 168]
PROPOSITIO XXVI.
Reſidui ſolidi ex cylindro, vel portione cylin­
drica hemiſphærio, vel hemiſphæroidi circum­
ſcripta, dempto hemiſphærio, vel hemiſphæroide,
centrum grauitatis eſt punctum illud, in quo axis
ſic diuiditur, vt pars baſim attingens hemiſphæ­
rij, vel hemiſphæroidis ſit tripla reliquæ.
Eſto hemiſphærio, vel hemſphæroidi ABC, cuius axis
BD, circumſcriptus cylindrus, vel portio cylindrica AF:
& ponatur DK ipſius KB tripla. Dico reliqui ex ſoli-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index