Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1tendit, feratur. Quòd quærit dominum ab­
ſentem locis ad quos diuertere ſolitus eſt.
Quòd ouis filium agnoſcit, & agnus ma­
trem.
Quòd aſinus formidat camelum ob
magnitudinem, non autem ouem.
Et rurſus,
hunc ignem & lupum, quem non viderunt,
ſed ſimilitudine alterius à quo læſus eſt.
Quòd vulpes caudam in aquam demittit, ac
detinet, donec oneratam ſenſerit cancris &
piſciculis: quòd mortuam ſe ſimulat, vt cor­
nices capiat.
Quòd elephas ingreſſurus na­
uem, ſacramentum reditus repoſcit: & in­
uenta herba ſalutari, eam verſus cœlum eri­
git, vt videatur gratias diis agere.
Denique
quòd vnum animal videtur ſolertius alio,
quare videtur habere ſolertiam, ideo cogni­
tionem componentem.
Scire igitur decet
hæc animalia, quod rectam ſolam obtineant
cognitionem: eam plerunque habere præ­
ſtantiorem homine, vt viſum, auditum; me­
moriam: vnde ob tot rectas cognitiones bo­
nas atque præſtantes, auxilio etiam illarum
quinque virium ſolertia & cognitione com­
poſita, atque diſcurſu non carere, etiam ab
illuſtribus philoſophis credita ſunt.
Verùm
carent non autem ſimplici & recta velut vi­
ſione, cùm canes in ſomnis ob viſa latrent.
Qui verò negat illis ſenſum ineſſe, dignus
non eſt vt redarguamus eum, ſed ſolùm vt
equo cæco imponatur in via aſpera, velut
cogatur premere crura canis mordacis.
Ergo
ad experimenta primùm fit, ob quartam vim
blandiuntur domino: ob tertiam, mater co­
gnoſcit defectum: ob ſextam vim, non nume­
rum, quem multi etiam homines ignorant:
neque enim oculus, vt prius ſatiatur.
Ideo
numerus eſt ſenſile commune, & confuſa
multitudo, vt proprié definitur, ad rationem
pertinet.
Quòd verò antegrediatur leporem,
cauſa hæc eſt.
Sit lepus currens ex A in B nunc
ſit, tendat ad C, canis in D, ex
vi quarta tenderet in B, breuio­
rem ex vi quinta in E, ergo
motu compoſito in C, & ta­
men abſque diſcurſu.
Nam ſi
88[Figure 88]
talem diſcurſum haberet, quomodo tam re­
pentè excogitaret, quod nec homini erudi­
to etiam poſt diuturnam conſiderationem
in mentem veniret.
Deinde dicendum eſſet
pari ratione, quod dum lapis mouetur, per
tranſuerſum violenter, & ad centrum natu­
raliter, & ita media linea, quòd hoc eſſet ob
cognitionem lapidis ita deliberantis.
Quærit
abſentem dominum, ex phantaſia proponen­
te
, & in tertia ſenſitiuæ cognitionis, auxilio­
que memoriæ inuenit, agnoſcit autem hunc
hominem dominum, non hunc hominem eſſe
dominum.
Ouis & agnus, odore & voce ſe
agnoſcunt: diximus enim rectas cognitio­
nes, quòd animalia non occupentur in com­
poſita, vel mentis operibus eſſe præſtantiſ­
ſimas.
Aſinus memoria aut naturali habitu à
ſuis progenitoribus aſſumpto, vt etiam hi­
rundo in conſtruendo nido mouetur, ad ti­
mendum camelum ex tertia, aut ſexta vi,
lupum ex habitu.
Ignem verò non ratione,
ſed quia eundem cum eo, qui læſit, eſſe exi­
ſtimat.
De vulpe & elephante poſtquam ra­
tione conſtat, nullum ex aliis animalibus hu­
ius prudentiæ capax eſſe, non debemus ob
hæc exempla, quæ tot modis ſeruari poſſunt,
adduci in aliquam ſuſpicionem, quòd talia
animalia ſolertia participent.
Verum ob sen­
ſuum
(vt dixi) excellentiam, quædam viden­
tur, aliis ſolertiora, cùm non ſint, poſitiuo
enim cùm careant, neceſſe eſt vt etiam com­
paratiuo.
Mentis igitur humanæ partes 4.
iunctio, iudicium, intellectus & voluntas.
Cumque duplex ſit appetitus, hic quidem
abſque ſenſu illo cum ſenſu ſedent in volun­
tate, & ſenſili animæ parte affectus ipſi, ve­
lut miſericordia, crudelitas, ira, manſuetudo,
audacia, timor, fides, perfidia, verecundia, im­
pudentia, odium amor, letitia, triſtitia, libi­
do, continentia, ſegnities, promptitudo, laſ­
ciuia, moderatio.
De intellectu igitur pri­
mùm ac voluntate dicendum erit.
Cognitionis
ſenſiferæ
paries.
Animalium
cognitio
qualis.
Intellectus, res eſt ipſa quæ intelligitur:
velut cum equum intelligo, intellectus meus
eſt forma equi: ideoque eſt forma genera­
lis, & velut prima materia.
Sed voluntas eſt,
cum fertur extra, ideoque & obiecto poſte­
rior: nec eſt idem obiecto huic, ſed illi ſimi­
lis.
Differunt igitur in duobus maximè: pri­
mum, quòd intellectus eſt res ipſa intellecta:
voluntas verò tantummodo illi ſimilis: ſe­
cundò, quia intellectus eodem momento
conſtat quo intellecta res: voluntas autem
poſterior eſt.
Vt verò ad oculum lumen &
tenebræ, ita ad voluntatem odium & amor:
ad intellectum verò falſum ac verum.
Sed
cur verum & ex falſis, & ex veris ſequitur:
falſum autem nunquam ex veris?
Hoc ideo
contingit, quoniam in falſo aliquid poteſt
contineri veri, vt in homine quòd ſit aſinus
continetur quòd ſentiat: at in verò cum pu­
rum ſit, nihil poteſt falſum contineri.
Cum
igitur à toto ad partem deductio optima ſit,
ex, falſo verum ſequi poterit, ex vero nun­
quam falſum: non ergo ex falſo vnquam
verum ſequitur, ſed ex ea veri parte quæ in
falſo continetur.
Afficitur autem intellectus
veri intelligentia, non parua voluptate, ob
tres cauſas.
Prima quòd ſolùm hoc opus in
nobis proprium eſt, atque cum diuis tantum
commune.
Secunda, quoniam nobilioris vir­
tutis hoc munus eſt: eſt autem opus ipſum
virtutis perfectio.
Tertia, ob vtilitatem, quæ
ex intellectu ſcientiaque veri conſequitur.
Falſum verò odioſum ſemper propter ſe,
quoniam verò quandoque conducit ad ex­
plendam libidinem gratum eſt.
Attamen fa­
bulis aptè compoſitis delectamur, quia vero
ſimiles viderentur, & mirabilia continent,
delectantur ob id pueri magis ſenſibus &
ſtolidi ſapientibus, quia veritas in his plus
pueri & ſtolidi ineſſe putant.
Quin etiam le­
ctis audita ſunt iucundiora: & interea quæ
leguntur, magis grata quæ aliena lingua con­
ſcripta
ſunt: & libri qui rariores ſunt, magis
delectantur.
Cauſa in omnibus ineſt, raritas
ſcilicet: nam rara, in libris raris continen­
tur, paucioribus cognita, qua difficillibus ra­
riora ſunt, quia pauciores ſciunt, quæ au­
diuntur, rariſſima quæ ſolis nobis narra­
ta ſunt.
Vnde nihil delectabilius homi­
ni colloquiis de magnis rebus, tùm ſe­
cretis.
Vileſcunt enim quæ omnibus co­
gnita ſunt, & ſi precioſa ſint.
Ob id ſa­
cerdotes obſcurè traditas voluêre eſſe ſuas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index