Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1do AF dempto ABC, centrum grauitatis eſſe K. Nam
ſuper baſim circulum, vel ellipſim, cuius diameter EF ſi­
milem, & oppoſitam ſolidi ABC, vel AF baſi, cuius dia­
meter AC, ſtet cylindrus, vel portio cylindrica EDF: vt
ſitaxis BD communis quatuor ſolidis ABC, EDF,
AF, & reliquæ figuræ dempto ſolido ABC compre­
henſæ ſuperficie cylindrica, & circulo, vel ellipſe circa EF,
& dimidia ſuperſicie ſphærica interiori, cuius figuræ ſoli­
dæ ponimus centrum grauitatis K. Secto igitur axe
BD bifariam, & ſingulis eius partibus rurſus bifariam,
ductiſque per puncta ſectionum planis quibuſdam planis
169[Figure 169]
prædictarum baſium oppoſitarum parallelis, ſecta ſint qua­
tuor prædicta ſolida, quorum, excepto propoſito reſiduo,
ſectiones omnes erunt circuli, vel ellipſes inter ſe ſimi­
les, & in ſolido AF etiam æquales, quarum omnium
diametri eiuſdem rationis erunt in eodem plano, in quo
ſit parallelogrammum per axim AEFC: ſolidi autem dicti
reſidui ſectiones, reſidua ſectionum ſolidi ABC.
At circa
communes axes inter ſe æquales ſegmenta axis BD, & inter
eadem plana parallela, ſuper baſes ſectiones duorum ſolido­
rum ABC, EDF, cylindri, vel portiones cylindricæ con­
ſiſtant altitudine, & multitudine æquales; ita vt duarum fi­
gurarum ex ijs compofitarum altera fit cirdumſcripta ſoli­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index