Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1consimili ratione ex omnibus amnibus umor
tollitur in nubis.
quo cum bene semina aquarum
multa modis multis convenere undique adaucta,
confertae nubes umorem mittere certant
dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
copia nimborum turba maiore coacta
urget, de supero premit ac facit effluere imbris.

praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
aut dissolvuntur, solis super icta calore,
mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
cera super calido tabescens multa liquescat.

sed vemens imber fit, ubi vementer utraque
nubila vi cumulata premuntur et impete venti.

atque tenere diu pluviae longumque morari
consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
terraque cum fumans umorem tota redhalat.

hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
adversa fulsit nimborum aspargine contra,
tum color in nigris existit nubibus arqui.
Cetera quae sorsum crescunt sorsumque creantur,
et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
et mora quae fluvios passim refrenat euntis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index