Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1quo efficacioribus demonſtrationibus fieri poterit abſoluemus.
Ab oppoſito ergo loco per violentam eliſionem elementa
non mouentur, quia quanto maior eſſet ignis, tanto tardius
aſcenderet, & terra quanto maior eſſet, tanto tardius ad me
dium mundi centrum deſcenderet: ſi eadem motu violento ab
oppoſito loco, aut à quauis alia re eliderentur, quia maior mo
bilis moles mouenti magis reſistit, quam minor, & motum ſe
gniorem efficit; at contra fieri videmus, vt quanto maior ignis
ſit, tanto celerius in ſublime ſubuolet, & quanto maior terræ
gleba fuerit, tanto celerius deorſum præcipitetur.
Præterea ſi propter violentam eliſionem elementa mouean
tur
, in fine non velocius, sed tardius agitabuntur; à quocum­
que eadem moueri audiuerimus.
Nam quanto magis ab eli­
dente eliſa corpora distant, tanto tardius feruntur propter
acceptum impetum, qui tractu temporis langueſcit.
Quæ enim
contra naturam ab intrinſeco motore mouentur, cum moue­
ri incipiunt, cumque vicinam, & proximam vim mouentem
habent, velocius mouentur: abſcendente, ac deficiente, ſeu di­
ſtante vi mouente ſuſceptus impetus mouentis in corpore mo­
bili langueſcit & motus remittitur, vt addiſcere licet ab Ari
ſtotele, Simplicio, Auerroe, & aliis grauissimis Ariſtotelis
expoſitoribus libro ſecundo de cælo particula quadrageſima­
ſecunda, & libro primo de cælo particula octuageſimanona.
Præterea ſi elementa violentiam paſſa truderentur, ad eum
etiam locum natura reuerterentur, vnde violentiam paſſa eli
ſa fuerunt: id quod videre est in ſagitta ab arca ſurſum im­
pulla, quæ ad eum locum cadens deſcendit natura, vnde vio­
lentia proici cœpit: ex duobus enim locis, ac motibus contrariis,
ſi alter vni elemento eſt violentus, oppoſitus ei erit naturalis,
vt Ariſtoteles in principio libri primi de cælo probauit.
Ele-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index