Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 406 > >|
1craſſitudiniſque deductæ: Ad haſce rationes quod pertineat
ſic monent.
Intercolumnia facito imparia: columnas ne poni
to niſi compares: Mediam apertionum quæ e regione ad oſti
um obſtet cæteris facito laxiorem.
Vbi intercolumnia arctio
ra habenda ſunt graciliores columnas adhibeto.
Latioribus
interuallis craſſioribus columnis utitur.
Itaque columnarum
craſſitudines ex interuallis / et interualla ex columnis mo
derabuntur his præſertim legibus: Namque confertis quidem ope
ribus columnarum interualla non erunt arctiora quam ut capiant di
midiam atque integram unam columnæ craſſitudinem.
In diſpan
ſis
autem capiet nihilo plus quam tris additis ex octo unius co
lumnæ
partibus etiam triſ.
In elegantibus autem duas capiet craſ
ſitudines / et partem unius quartam.
Subconfertis duæ: ſub
diſpanſis dabuntur integræ craſſitudines tris.
Quæ autem
ſuis in ordinibus erunt media interualla: ea quidem laxiora
fient: ut quarta parte ſui cætera excedat.
Itaque illi ſic monent.
At nos ex dimenſionibus ueterum ædificiorum medias iſtiuſmodi
apertiones aduertimus non utrobique iiſdem eſſe poſitas ra
tionibus.
Nanque in diſpanſis columnationibus optimorum nemo
ex quarta immo plerique ex xii.
poſuere prudenti nimirum conſi
lio: nequid trabs immoderata longitudine ſui ſeſe ipſam non
ſuſtineret et defringeretur: Multi demum ex ſexta.
in reliquis:
tum et non pauciſſimi ex xii. poſuere præſertim apertioni
bus / quas elegantes nuncupamus.
Poſitis interuallis excitandæ columnæ ſunt: quibus tecta ſub
ſtineantur.
Permaximi intereſt columnas ne an pilas exci
tes: arcuatis ne an trabeatis utare apertionibus.
Arcuata et
pilæ theatris debentur: et in baſilicis etiam arcuata non aſper
nantur.
Sed digniſſimis in operibus templorum nuſquam niſi tra
beatæ porticus uiſuntur.
De his dicendum eſt. Columnatio
num
partes ſunt ara infima / et in eam baſis: in baſim colum
na: mox capitulum: inde trabs: in trabem tigna aut faſcia.
qua refecta tignorum capita aut operiantur / aut finiantur.
Su
premo loco corona eſt.
A capitulis incipiendum cenſeo: qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index