Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 241 > >|
1Frigus item transire per aes, calidumque vaporem
Sentimus; sentimus item transire per aurum,
Atque per argentum, cum pocula plena tenemus.

Denique per dissaepta domorum saxea voces
Pervolitant, permanat odos, frigusque, vaposque
Ignis: quin ferri quoque vim penetrare suevit,
Undique qua circum coli lorica coercet,
Morbida vis, quaecumque extrinsecus insinuatur.

Et tempestates terra, caeloque coortae
In caelum terrasque remotae iura facessunt,
Quandoquidem nihil est nisi raro corporis nexum.

Huc accedit, uti non omnia, quae iaciuntur
Corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu,
Atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.

Principio terram sol excoquit, & facit are:
At glaciem dissolvit, & altis montibus alte
Extructas ningves radijs tabescere cogit.

Denique cera liquefit in eius posta vapore.

Ignis item liquidum facit aes, aurumque resolvit:
At coria, & carnem trahit, & conducit in unum.

Humor aquae porro ferrum condurat ab igni:
At coria, & carnem mollit durata calore.

Barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
Diffluat ambrosia quasi vero, & nectare tinctus:
At nihil est homini, quod amarius frunde hac exstet.

Denique amaracinum fugitat sus, & timet omne
Ungentum; nam setigeris subus acre venenum est:
Quod nos interdum tamquam recreare videtur.

At contra nobis coenum teterrima cum sit
Spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
Insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.

Hoc etiam superest, ipsa quam dicere de re

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index