231194Comment. in I. Cap. Sphæræ
materia cæli defendere poſſint.
Dicendum enim fortaſſe erit, cœlum non eſ-
ſe Quintam quandam eſſentiam, ſed mutabile corpus, licet minus corruptibi-
le ſit, quàm corpora hæc inferiora: quod ſane ante Ariſtotelem Plato cum
multis alijs philoſophis ſenſit, & poſt Chriſtum non pauci, inter quos D. Am-
broſius, Baſilius, Gregorius Niſenus, & cætera ſere Eccleſiæ lumina, non ob-
ſcure docuerunt. Quicquid tandem ſit, (meam enim ſniam in tanta re non in-
terpono) mihi in præſentia ſatis eſt, paucis demonſtraſſe, aſtrũ illud, de quo lo-
quimur, in Firmamento ſedem habuiſſe: quo pacto illic, aut unde tam repente
extiterit, quid portenderit, cur poſt biennium euanuerit, præter Deum ſcire
adhuc arbitror neminem. Illud omnibus exploratum eſſe debet, Deũ non ade-
miſſe ſibi ſtellas eſficiendi poteſtatem: quare & illam tum potuiſſe, & nunc poſ
ſe, ſi uelit, uel innumerabiles procreate. Quare autem tum potiſſimum pro-
creata ſit, oculto Dei iudicio, qui nihil fruſtra ſacit, ſed omnia ſumma proui-
dentia ad ſuos fines dirigit, quoad mortalibus patefaciat, permittendum eſt.
Subijciam hic ſententiam cuiuſdam Paulini Pridiani Medici, & Aſtronomi,
qui Antuerpiæ idem ſidus nouum contemplatus eſt. Deinde aſferam quoque
nonnulla ex Franciſci Maurolyci Abbatis diſputatione, quæ mihi è Sicilia ſu-
perioribus annis miſſa eſt, totidem uerbis excerpta: ut omnibus manifeſtum
fiat, Aſtronomos in regionibus longo etiam interuallo diſſitis eundem ſitum
in noua noſtra ſtella obſeruaſſe. Ita igitur Paulinus Pridianus anno 1572.
inter cętera ſcripſit: [Iam admirabili, & vere tremendo Deo iudicio, conſpicuuni
11Quid Pau-
linus Pridia
nus de no-
ua ſtella
ſeribat. eſt aſtrum clarum, & lucidum, quod antehac non apparuit, neque uiſum eſt: formæ
quidem à reliquis ſte llis haud differens, ſed luce, ſplendore, & mole quoque maius
apparens, & quod non modo primæ magnitudinis ſtellis, ſed & ipſis Planetis clarius
ac fulgentius conſpicitur: lucidiſſimo, ac clariſſimo Veneris aſtro haud quaquam ce-
dens. Quod præter hæc & ſtare etiam ſuo loco videtur, nec alio, quàm diurno mo-
tu progredi, ac unà cum Firmamento reuolui: contra plane aliorum cæleſtium
ignium, ac ignitorum Meteoron naturam, quæ motu aliquo proprio ciuntur. Iuxta
Caſſiopeiam autem Septentrionem verſus, noua hęc ſtella conſpicitur: cum ea, quæ in pe-
ctore eſt Caſſiopeiæ, & altera, quæ ſupra ſedem prope crura; & tertia in medio ca-
thedræ, ita conſtituta atque locata, ut Rhombi figuram ac formam exprimat: Cuius
ſuperiorem, & ad mundi polum uergentem angulum ipſa noua efformat ſtella, & c. ]
Maurolycus autem de eadem ſtella ita ſcripſit eodem anno 1572. ] Hoc anno
22Quid Mau
rolycus de
eadem ſtel.
la noua di
xerit. ſignum inſolitum, & mirabilius Cometis apparuit, ſtella ſcilicet inſignis, & eximij
ſplendoris, in loco, vbi nulla ſtella notabatur. Nec mihi Cometa ex ijs, qui in aere ge-
nerantur, eſſe uidetur: altior enim apparet, & de numero inerrantium. Fortaſſe ſicut
fulgere incepit, ita deſinet; præſertim cum quidam Philoſophi, quibus Cardanus aſſen-
titur, opinentur Cometas, ac nou{as} ſtellas etiam in cælo, ex aggregatione ſplendoris æ
planetis, aſtrisque reliquis fieri poſſe. Vtcunque ſit, nequeo ſatis admirari huius ſtel-
læ nouam noſtri temporis fulſionem. Certum enim eſt, non eße aliquam de numero
ſtellarum primæ magnitudinis, quæ in Ptolemaicis, & Alphonſinis numeris notatæ
ſunt, & quæ ab orbe condito lucent, & quindecim ſunt; quas hæc ſiella noua ita
ſplendore ſuperat, ut deinceps ſecundæ magnitudinis appellandæ ſint, modo hæc per-
duret. Hanc ego ſtellam in hoc Meſſanæ Horizonte obſeruans in Meridiano extan-
tem; circa tertiam noctis horam, reperi altitudinem eius eſſe graduum 62: Vnde con-
iecturam feci, eum locari quaſi in ſummitate circuli arctici: ut diſtet hic à meo uer-
tice per gradus 28. & proinde ab Aequatore per gradus 66 {1/2}. fere: quoniam Meſ-
ſanę latitudo habet gradus 38 {1/2}. & eam ſitam in eo puncto, in quo Colurus