Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
maduerſum facilè conſtat, non enim dixiſſet: ſi tantu­
lum aeris antequam demittatur mercurius in fistula, relin­
quatur mercurius deſcendet infra H. vbi ſuſtineri debuerat
ſi ab aeris cylindro ſuſtinebatur. reuerà enim quælibet
portiones aeris minores ſpatio ID ſummam altitudi­
nem mercurij in fiſtula non deprimunt, quia nimirùm
aereus cylindrus eiuſdem roboris æquali vi compri­
mit mercurium ſubiectum.
At quando aeris moles
maior ID ibidem includitur, tunc virtute eius elate­
ria, vt poſtea dicemus, vim facit contra impulſum̨
aeris externi, nempè cylindrus mercurij HO æquili­
bratus ab aere externo impellitur ſursùm ab O ver­
sùs H, ab aere verò incluſo intra ampullam AB, dum
conatur ſe dilatare repellitur deorsùm ab H versùs
O.
Vis ergo aeris comprimentis mercurium ſtagnan­
tem L agit contra duas reſiſtentias, ſcilicèt contra pon­
dus
mercurij HO, & contra vim exiguam aeris in­
cluſi ſe dilatare conantis; igitur in hoc caſu minor erit
altitudo mercurij OK quam HO, licet producatur ab
eadem aeris virtute premente; Nil igitur ex hac ter­
tia aduerſarij ratione deducitur contra aeris preſſio­
nem, & æquilibrium cum mercurio incluſo intra fi­
ſtulam.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Quarta ratio eadem ferè eſt cum prima, ad eamque

reducitur.
quinta verò pendet ex eo quod ſpatium̨
ſupremum fiſtulæ poſt mercurij lapſum non vacuum,
ſed repletum eſſe ait ex materia quadam tenuiſſima,
ſed valdè tenſa de qua re ſuo loco diſputabimus; in­
terim incidenter noto eius verba dum ait, tantam ae-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index