Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < of 403 > >|
Quomodo ex
ſcriptis
ad
pronuncia­
tionem
fiat
tranſitus
.
Quomodo autem ex ſcriptis, ad vocem
verba
transferantur, rurſuſque ad intelle­
ctum
, quanquam res leuis, ob frequen­
tem
vſum videatur, & vnius modi, ardua
tamen
eſt etiam modorum diuerſorum: igi­
tur
vt antea de ſermone loquamur, ſuppo­
nenda
ſunt ea, quæ vel in nobis, vel in ani­
malibus
ipſis experimur.
Sunt autem hæc
primùm
, quòd cùm animalia ſenſu vocem
emittunt
, velut equi viſa fœmina, dum
hinniunt
, primùm ſenſu exteriore cognoſ­
cunt
obiectum, deinde viſione, quæ eſt ip­
ſa
cognitio interior ſola, vel principalis.
Inde delectantur, atque ex delectatione ap­
petunt
, ac geſtiunt.
Inde ex appetitu motum,
non
ſolùm ad rem viſam, ſed etiam lætitiæ
indicem
ciunt medio habitus, ex motu au­
tem
vox ipſa conſequitur.
Itaque ſeptem fa­
cultatibus
, ſeu functionibus, hæc tranſmu­
tatio
peragitur.
Illud etiam conſideratione
dignum
eſt, belluas ſine iunctione hanc
tranſmutationem
efficere: nam hoc ſupe­
rius
oſtenſum eſt, nulla tamen arte erudiri
poſſunt
, vt ex viſis voces congruas emit­
tant
, infantes verò antequam intelligant,
erudiuntur: naturalis igitur hæc tranſmutatio
animalibus
conceſſa eſt, & rurſus exaudita
in
vocem artificioſa, velut in pſittacis, in
infantibus
etiam ex viſu: iam verò ſecluſa
mente
animalia ab homine non differunt,
niſi
iunctione: nam de voluntate, aut iudi­
cio
, nunc ſermo eſt.
Illud quærere dignum
eſt
, cur iunctio neceſſaria ſit, inter ea quæ
videntur
, atque habitum mouendi muſculos
vocales
: nam in cæteris par ratio & infanti­
bus
, & in animalibus eſſe videtur: quam­
vis
enim animalia appetitu ducantur natu­
rali
, pueri verò timore ex memoria acquiſi­
to
, nullum tamen ob id inter hæc diſcrimen
intercedit
, quoniam voluptatis atque dolo­
ris
par ratio eſt in vtriſque, & nihil inte­
reſt
, ſeu refugiant vnum, ſeu illi contra­
rium
ſequantur: metus verò ille quamvis
aliquanto
maiore cum cognitione fiat, quàm
naturalis
: ob diuturnum tamen habitum,
fermè
pro naturali habendus eſt.
Er­
go
ratio diſſimilitudinis tota, in iunctura
ea
conſtat, quæ eſt inter viſionem dictio­
num
, ac ſoni repræſentationem: animalia
enim
quoniam iungere non didicerunt, ta­
metſi
memoria verbum verbo, atque item
ſyllabas
ſubdere poſſint, non tamen ex
phantaſia
viſæ rei, in phantaſiam ſoni per­
uenire
poſſunt.
Illud enim ſatis nobis expe­
rimento
compertum eſt, pueros cùm legere
diſcunt
ex viſione ſoni proferre vocem: vn­
de
qui ſurdi ſunt à natura, etiam neceſſa­
riò
ſunt muti: quamvis enim pueri, verbo­
rum
ſonum non percipiant, ſonum tamen
cognoſcunt
.
Verùm dices, latius hoc diſcri­
men
latere videtur, quàm antea propoſue­
ris
: illud enim aſſumptum eſt, diſcrimen eſſe
inter
viſionem dictionis atque voluptatem,
quæ
ſibi ſuccedunt, vt ſecundo ordini ter­
tius
: at nunc videtur, conſilium inter viſio­
nem
dictionis atque ſonum, ſcilicet inter
ſecundum
atque vltimum ordinem, vt res de
quo
ad primam redeat dubitationem, tota­
que
rei difficultas adhuc ſuperſit: verum re­
ctè
vtrunque: cùm enim verba non intelli­
gantur
ab infantulo, non magis dolor, aut
voluptas
ſequi poteſt, quam etiam in anima­
libus
.
Illud ergo diſcrimen primum homi­
num
eſt, intelligentium & belluarum, at ſe­
cundum
ſcilicet cognitionis, quæ eſt & vi­
ſu
, & auditu infantium eſt, & belluarum.
Rurſus ergo ſupereſt difficultas, cur inter
ſenſilia
diuerſorum ſenſuum iunctio necta
ſit
, eiuſdem autem non ita, atque eo magis
quod
etiam animalia videantur ex ſenſu in
ſenſum
tranſitionem facere.
Viſo enim lacte
procul
, aut odore percepto, ad ipſum demi­
grant
, dulcedinis, memores vt eo vtantur.
Atque hæc certè difficultas maxima eſt. Ve­
rùm
non id agunt, quia hoc dulce eſſe no­
rint
, ſed tanquam ad album, quo prius dele­
ctati
ſunt recurrunt.
Neque enim hoc cogi­
tant
, neque in æternum formare poſſunt,
Hoc
album, dulce eſt, dici, neque phantaſia
aſſequi
, ſed ( quemadmodum diximus ſupe­
riùs
) omnem cognitionem etiam animalium,
ſeu
externam, qualis eſt quæ per ſenſus quinque
habetur
, ſeu internam, appetitus, vel fuga
comitatur
, iuxta doloris, aut voluptatis affe­
ctum
, ex quo ſequitur ſolutio primæ atque dif­
ficillimæ
quæſtionis, cùm enim ſenſibilia
eiuſdem generis ſunt, velut ſi audita voce pſit­
tacus
eam refert, nulla cognitio, aut repræ­
ſentatio
neceſſaria eſt: habitus enim eſt prin­
cipium
motus muſculorum.
Habitum autem
diximus
cognitionem non eſſe relinquitur
igitur
, vt ſola memoria ad voces proferen­
das
neceſſaria ſit.
Exiſtimandum eſt igitur
duplicem
hanc cognitionem, qua homini
ſimul
vti fas eſt (poſtquam & omnibus ho­
minibus
conceſſa eſt, & nulli animali,
omnibus
verò hominibus mens eſt, nul­
lum
animal mentem habet) ob duplicem
animam
, quæ hominibus ineſt contingere,
ſiquidem
mentem ac ſenſifera, ex quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index