Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < of 403 > >|
1ceremonias, & nulla eſſent hæc, niſi tene­
bris quibuſdam obſcuritatis adumbrarentur.
At verò obſcuritas, quæ intelligi ſcripta
non patitur ignorantia, vt moderatio ſa­
pientiæ eſt argumentum.
Eſt autem ſapien­
tis officium pulchras primò dubitationes
proponere: ac etiamſi fieri poteſt, vtiles in­

de ſolutiones, cauſamque afferre, & nihil
circa cauſæ redditionem abſurdum dicere.
Quo in genere maximè peccant Platonici.
Sunt verò intellectus Πιτήπια tria, quibus
vtitur principia, experimentum, & ex his
conſequentia.
Quoniam ex ſe, aut ſenſi­
bus habet, quæ primò nouit, aut ex his
cognoſcit: palàm igitur quod non poſſint
eſſe plura: alia autem aliis principia ſunt
ſenſu cognita, aut conſequentia.
Mens au­
tem in his non laborauit: æterna enim eſt,
velut & ſpecies Æternorum autem quæ­
dam non mutantur vt Deus; quædam ſuc­
ceſſione, vt cœlum, alia circuitu.
Species
igitur immotæ ſunt, ſed non vt ſupremi
intellectus, verum vt mens: non laborat
igitur mens, quia in tempore non eſt, imò
contemplatio ipſa animum exhilarat, & iu­
uentutem producit.
Viuimus enim tantum­
modo dum contemplamur, quoniam vita
ea verè ſola eſt, quæ diuis conuenit ſem­
piterno æuo, talis autem hæc ſola in
nobis.
Sapientis
tria munera.
Quomodo ex
ſcriptis ad
pronuncia­
tionem fiat
tranſitus.
Quomodo autem ex ſcriptis, ad vocem
verba transferantur, rurſuſque ad intelle­
ctum, quanquam res leuis, ob frequen­
tem vſum videatur, & vnius modi, ardua
tamen eſt etiam modorum diuerſorum: igi­
tur vt antea de ſermone loquamur, ſuppo­
nenda ſunt ea, quæ vel in nobis, vel in ani­
malibus ipſis experimur.
Sunt autem hæc
primùm, quòd cùm animalia ſenſu vocem
emittunt, velut equi viſa fœmina, dum
hinniunt, primùm ſenſu exteriore cognoſ­
cunt obiectum, deinde viſione, quæ eſt ip­
ſa cognitio interior ſola, vel principalis.
Inde delectantur, atque ex delectatione ap­
petunt, ac geſtiunt.
Inde ex appetitu motum,
non ſolùm ad rem viſam, ſed etiam lætitiæ
indicem ciunt medio habitus, ex motu au­
tem vox ipſa conſequitur.
Itaque ſeptem fa­
cultatibus, ſeu functionibus, hæc tranſmu­
tatio peragitur.
Illud etiam conſideratione
dignum eſt, belluas ſine iunctione hanc
tranſmutationem efficere: nam hoc ſupe­
rius oſtenſum eſt, nulla tamen arte erudiri
poſſunt, vt ex viſis voces congruas emit­
tant, infantes verò antequam intelligant,
erudiuntur: naturalis igitur hæc tranſmutatio
animalibus conceſſa eſt, & rurſus exaudita
in vocem artificioſa, velut in pſittacis, in
infantibus etiam ex viſu: iam verò ſecluſa
mente animalia ab homine non differunt,
niſi iunctione: nam de voluntate, aut iudi­
cio, nunc ſermo eſt.
Illud quærere dignum
eſt, cur iunctio neceſſaria ſit, inter ea quæ
videntur, atque habitum mouendi muſculos
vocales: nam in cæteris par ratio & infanti­
bus, & in animalibus eſſe videtur: quam­
vis enim animalia appetitu ducantur natu­
rali, pueri verò timore ex memoria acquiſi­
to, nullum tamen ob id inter hæc diſcrimen
intercedit, quoniam voluptatis atque dolo­
ris par ratio eſt in vtriſque, & nihil inte­
reſt, ſeu refugiant vnum, ſeu illi contra­
rium ſequantur: metus verò ille quamvis
aliquanto maiore cum cognitione fiat, quàm
naturalis: ob diuturnum tamen habitum,
fermè pro naturali habendus eſt.
Er­
go ratio diſſimilitudinis tota, in iunctura
ea conſtat, quæ eſt inter viſionem dictio­
num, ac ſoni repræſentationem: animalia
enim quoniam iungere non didicerunt, ta­
metſi memoria verbum verbo, atque item
ſyllabas ſubdere poſſint, non tamen ex
phantaſia viſæ rei, in phantaſiam ſoni per­
uenire poſſunt.
Illud enim ſatis nobis expe­
rimento compertum eſt, pueros cùm legere
diſcunt ex viſione ſoni proferre vocem: vn­
de qui ſurdi ſunt à natura, etiam neceſſa­
riò ſunt muti: quamvis enim pueri, verbo­
rum ſonum non percipiant, ſonum tamen
cognoſcunt.
Verùm dices, latius hoc diſcri­
men latere videtur, quàm antea propoſue­
ris: illud enim aſſumptum eſt, diſcrimen eſſe
inter viſionem dictionis atque voluptatem,
quæ ſibi ſuccedunt, vt ſecundo ordini ter­
tius: at nunc videtur, conſilium inter viſio­
nem dictionis atque ſonum, ſcilicet inter
ſecundum atque vltimum ordinem, vt res de
quo ad primam redeat dubitationem, tota­
que rei difficultas adhuc ſuperſit: verum re­
ctè vtrunque: cùm enim verba non intelli­
gantur ab infantulo, non magis dolor, aut
voluptas ſequi poteſt, quam etiam in anima­
libus.
Illud ergo diſcrimen primum homi­
num eſt, intelligentium & belluarum, at ſe­
cundum ſcilicet cognitionis, quæ eſt & vi­
ſu, & auditu infantium eſt, & belluarum.
Rurſus ergo ſupereſt difficultas, cur inter
ſenſilia diuerſorum ſenſuum iunctio necta
ſit, eiuſdem autem non ita, atque eo magis
quod etiam animalia videantur ex ſenſu in
ſenſum tranſitionem facere.
Viſo enim lacte
procul, aut odore percepto, ad ipſum demi­
grant, dulcedinis, memores vt eo vtantur.
Atque hæc certè difficultas maxima eſt. Ve­
rùm non id agunt, quia hoc dulce eſſe no­
rint, ſed tanquam ad album, quo prius dele­
ctati ſunt recurrunt.
Neque enim hoc cogi­
tant, neque in æternum formare poſſunt,
Hoc album, dulce eſt, dici, neque phantaſia
aſſequi, ſed ( quemadmodum diximus ſupe­
riùs ) omnem cognitionem etiam animalium,
ſeu externam, qualis eſt quæ per ſenſus quinque
habetur, ſeu internam, appetitus, vel fuga
comitatur, iuxta doloris, aut voluptatis affe­
ctum
, ex quo ſequitur ſolutio primæ atque dif­
ficillimæ quæſtionis, cùm enim ſenſibilia
eiuſdem generis ſunt, velut ſi audita voce pſit­
tacus eam refert, nulla cognitio, aut repræ­
ſentatio neceſſaria eſt: habitus enim eſt prin­
cipium motus muſculorum.
Habitum autem
diximus cognitionem non eſſe relinquitur
igitur, vt ſola memoria ad voces proferen­
das neceſſaria ſit.
Exiſtimandum eſt igitur
duplicem hanc cognitionem, qua homini
ſimul vti fas eſt (poſtquam & omnibus ho­
minibus conceſſa eſt, & nulli animali,
omnibus verò hominibus mens eſt, nul­
lum animal mentem habet) ob duplicem
animam, quæ hominibus ineſt contingere,
ſiquidem mentem ac ſenſifera, ex quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index