Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < of 252 > >|
1facilius mouet, & alterum
deorſum premit magis tan­
quam
pondus adiectum,
quod eſt hypomochlium
renitatur.
At poſito ponde­
re in medio, non alter alteri
maiori eſt ponderi, nec ma­
gis mouet: ſed vterque vtri­
que ſimile pondus adfert.
COMMENTARIVS.
Cvr cum duo.] Fuſtes teretes nodis carentes ad onera goſtan­
da apti palangæ à Nonio & Varrone dicuntur, vel phalangæ
à Plinio vnde phalangarij Baiuli ijs vtentes, qui ex numero tetrapho­
ri, & hexaphori dicti ſunt.
Quærit igitur hîc Ariſtoteles. cur è duo­
bus pondus aliquod phalanga ferentibus, quò ponderi propinquior eſt
alter, eò magis remotiori prematur.
Cuius quæſtionis causam refert ad
vectem, cuius hypomochlium ſit in pondere geſtato, vel ſuſtento.
Siue enim
homines ambulent: ſiue ſtent, nihil intereſt, vtpotè quod grauitate ſua
ne attollatur, ob ſiſtat.
Mouendum eſt in ſuſtinente propinquiore: mouens
eſt in remotiore.
Et cur ita potius, cauſam adfert, quia vectis pars ma­
ior facilius mouetur, id eſt vt interpretor ſuſtinetur, vel eleuatur: ſic­
que pars minor magis deprimetur, depreſſa ferentem vel ſuſtinentem ma­
gis premet, vt hîc moueri non ſit aliud: quam deorſum premi: & mouere
ſuſtinere, vel attollere.
Alioqui ſi mouere aliter ſumatur, ratio qua
vectis longior facilius mouet, eſt in motione circa hypomochlium am­
bitus magnitudo, ob quam quia motio redditur tardior, & ideò leuior
etiam eſt, hîc conuenire non poteſt.
Neque enim in hac vectis circumduci­
tur
: ſed premit tantum ſuſtinentes, vt quid graue.
Sed & aliter quam
Ariſtoteles reſponderi poteſt, ita accepto motu, ſi dicamus alterutrum
e ſuſtinentibus eſſe fulcimentum, & alterum eſſe potentiam: mobile autem
eſſe id, quod inter vtrumque appendet.
Nam verum eſt quod è tertio co­
roll. prop. 2. tractatus de vecte apud Gvidum Vbaldum demonſtrate
deducitur.
Nempe ſi in extremis vectis duæ ſint potentiæ, inter quas
pondus ſit ſuſpenſum.
Erit vna ad alteram vt interualla inter po­
tentias, & pondus reciprocè.
Vt ſi ſit vectis A B, poten­
tiæ A & B, pondus ſuſtentum C E, erit A ad B. vt B C
ad A C.
Sit igitur vt B C ſit minor: quam A C. Ergo A

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index