Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1partem, non eſſe dimidium temporis per primam, aſ­
ſenſi conſtanter te facere rectè; at ſemper quoque ad­
monui te id diſputare aduerſus teipſum: neque tu ocu­
los ad hoc ſuſtinuiſti aduertere, & attendere, an aliquis
foret, quo id monſtraſſem, paralogiſmus. Sextò ex­
inde fit manifeſtum, multa me tibi obieciſſe ex falſa
hac ſuppoſitione, non quia falſa, ſed quia tua: neque
ſatis eſſe, vt eam neges, quò quicquid obieci, tanquam
euerſo fundamento corruat, niſi negando tuam eſſe, oſten­
das ſimùl tuam non eſſe (ſeu non eſſe ex tuis principiis
qua neceſſitate viſum eſt, deductam) ac ideò non eſſe,
cur quovſque illud præſtitum à te fuerit, inſultes me id,
quod aſſumo, affingere, imponeréque.
Addo Poſtremò,
quod caput eſt, fuiſſe perinde mihi futurum, ſeu hanc
ſeu aliam diſtributionem minutorum ſex, aut cuiuſli­
bet temporis alterius, in ea dimidia aſſeruiſſes: ſi modò
ſemper rationem ſpatiorum, ac velocitatum ſuppone­
ret eandem: quippe fac iam aliam qualemcumque
voles, quæ ſemper hanc tuam rationem ſupponat; &
ego recipio me eadem abſurda, ac fortè etiam alia lon­
gè abſurdiora eſſe obiecturum.
IN ARTICVLOS XXXIX. XL. XLI. XLII. De Ra­
tione continuò dupla, qua ſpatia decurri temporibus
æqualibus R. P. concludit.
Quæris autem numero xxxv. & numero item xl. Quid­
nam cauſſæ eſſe poßit, cur Progreßionem accelerationis in
deſcenſu grauium non à primo ſpatij decurrendi puncto A, ſed
à puncto primi spatii medio S, incipiam; cùm ratio velocitatis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index