Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
231 49
232 50
233
234
235 51
236 52
237 53
238 54
239 55
240 56
241 57
242 58
243 59
244 60
245 61
246 62
247 63
248 64
249 65
250 66
251 67
252 68
253 69
254 70
255 71
256 72
257 73
258 74
259 75
260 76
< >
page |< < (49) of 347 > >|
23149 C B, erunt A C, B D æquales, & parallelæ, idcirco angulus G B D æ-
qualis angulo B A C, ergo reliquus angulus D B F, æqualis erit reliquo
C A E;
eadem ratione oſtendetur angulum B D F æquari angulo A C E,
&
B D demonſtrata eſt æqualis ipſi A C, ergo in triangulis B F D, A E
C, cum æqualia latera B D, A C æqualibus angulis adiaceant, erit ter-
tius angulus B F D, tertio A E C æqualis, &
reliqua latera B F, A E,
itemque D F, C E, inter ſe æqualia, ſed ſunt quoque parallela, ob hy-
poteſim, ergo E F angulorum vertices iungens, erit æqualis, &
paralle-
la ad A B, vel ad C D;
cadetque inter datas A B, C D, cum punctum
E, ex quo ducitur ſit inter eas, ſicque angulus B F D cadet intra datas
æquidiſtantes A B, C D.
Quod primò oſtendere opus erat.
Sint verò, in reli-
quis tribus figuris,
datæ rectæ A B, A C
193[Figure 193] terminatæ angulum
B A C conſtituentes,
quę proportionaliter
ſecentur, vel produ-
cantur in D, E;
&
ex punctis D, E du-
ctæ ſint D F, E F ſibi
ipſis occurrentes in-
tra datum angulum
in F, ex reliquis ve-
rò punctis B C, alię
ipſis æquidiſtantes B
G, C H.
Dico item
has intra angulum B
A C inter ſe conue-
nire, vt in G, ac tres
angulorum occurſus
A, F, G in eadem re-
cta linea reperiri.
Nam iuncta A F, & producta cum B G ipſi D F ęquidiſtet, & A F cum
D F conueniat, conueniet quoque producta cum B G, ſit ergo G punctum
occurſus.
Item cum C H æquidiſtet ipſi E F, & A F ſecet E F, producta
ſecabit quoque C H:
ſecet in H. Oſtendam puncta G, H, quæ iam in
recta A F reperiri demonſtratum eſt, eſſe vnum idemque punctum rectæ
A F:
eſt enim in triangulo A G B vt G A ad A F, ita B A ad A D, vel,
ob hypoteſim, vt C A ad A E, vel vt H A ad A F, ergo G A, &
H A
ſunt æquales, hoc eſt puncta G, &
H non ſunt duo, ſed vnum tantùm,
&
in eadem recta linea in qua ſunt puncta A, F. Ergo B G, C H inter
ſe conueniunt intra datum angulum, ac trium angulorum vertices ſunt
in directum poſiti.
Quod vltimò oſtendere propoſitum fuit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index