Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 248 > >|
1
Septimò, Præterea dum ex puncto A primum emergeret, ac deinde ar­
cum HS, decurreret, qui continet Diametrum 1 1/5. ac denuo immergere­
tur in puncto S, ac proinde tunc diſtaret à centro Iovis, Diametr. 1 1/5. dato
quod AK eſſet 11. Diametror.
at ſecus accidit obſervanti; illud enim ſe­
cundæ immerſionis punctum à centro Iovis minùs diſtabat.
Obſervatio ce­
lebris fuit Die 23. Septembr. hujus Anni 1664. Hor.poſt Merid.6. min.46.
circiter: vbi enim aſpexi quartam Mediceam ex vmbra primùm emergen­
tem, illa haud dubiè à Iovis centro vix diſtabat Diametr. 1 1/2. tum au­
tem aderant, præter Euſtachium noſtrum, duo viri præſtantiſſimi, & rerum
iſtarum peritiſſimi, ſcilicet D.
Ciampinus & D. Lucius.
Octavò, Hinc autem axem parabolæ, quam Epicycli loco ſubſtitui poſ­
ſe, jam ſupra ſignificavi, habere poſſum; aſſumpta enim AC Diametr. 1 1/2.
& ducta CT parallela AG, ſit vt AE ad AC, ita hæc ad tertiam, ſitque
vt differentia hujus tertiæ & AE, ad CT, ita AE ad AX, hæc eſt axis
Parabolæ; eſt autem AC ad CT, vt BD ad DL. pro aliis Mediceis, ea­
dem ratio facit.
Nonò, Scio, eſſe nonnullos, qui excentricos adhibent, quorum centrum
ſit versùs ortum, vel occaſum; ſed profectò maxima digreſſio æqualis vtrim­
que ſemper à me obſervata eſt, ejuſdem ſcilicet Mediceæ.
Decimò, Quod ſpectat ad latitudinem Medicearum, certò conſtat, ex
obſervationibus, eas non videri ſemper in eadem linea, per centrum Iovis
ducta, id eſt, in eodem plano Iovialis orbitæ; vnde aliqui epicyclos adhi­
bent, à prædictæ orbitæ plano declinantes; ſed, ni fallor, perperam; cum
ſæpè accidat, eandem Mediceam in eadem à centro Iovis diſtantia, ſive ad
ortum, ſive ad occaſum, modò versùs Boream, modò versùs Auſtrum decli­
nare, modò in linea, per centrum Iovis ducta, abſque vlla declinatione, ſi­
tam eſſe: hoc autem ex eo procedit, quod Medicea niſum exerat, adhoc vt
ſemper in eo plano verſetur, ac proinde ratione motus accelerati & retar­
dati, lineam ſuperet, & modò huc, modò illuc declinet: ſed hujus declina­
tionis limes nondum perſpectus eſt, nec periodus comperta; quare accu­
ratiori opus eſt indagine.
Vndecimò, Medicea non movetur in Epicyclo, reali motu, quod facilè
demonſtratur; ſit enim quarta Medicea in Apogæo G.movetur versùs or­
tum, & diurno motu acquirit in linea AE Diametros Iovis 2 1/2.id eſt min.2.
ſec.4ò.
Iupiter verò ſingulis annis, ortum versùs acquirit 30.grad.circiter
ſingulis menſibus grad. 2. 3ò, ſingulis diebus min. 5. igitur Medicea
primo die recederet à Iovis centro min. 2. 2ò, versùs occaſum: de­
fertur, inquies, à Iove centrum Epicycli; ſed profectò deferri nequit, niſi
ſolidum ſupponas: annulum fortè ſolidum accerſes, cui Medicea affixa ſit,
vt in Saturno; fateor, hoc dici poſſe, modò dictus annulus nihil prorſus lu­
minis reflectat; obſtat tamen allata ſupra ſpatiorum æqualium motu diur­
no acquiſitorum ratio, niſi parabolam ponas.
Sed longè facilius dictu eſt,
Iovem & Mediceam æquali motu moveri, eoque ſimpliciſſimo, occaſum
versùs; ac proinde illam versùs occaſum ire apparenter, à puncto maximæ
digreſſionis ortivæ, ad punctum maximæ occiduæ; & ab hac, ad illam, ver-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index