Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1a e & e d et a g breuior a e et c (ut docet Euclides) cauſa eſt quia aqua
quæ deſcendit per e d & c g maiore impetu deſcendit quàm per ad
uel a g ut demonſtratum eſt, ergo non poterit quæ eſt in e d uel e g
loco dimoueri, nec cedere aquæ per obliquam lineam deſcendenti.
Com.
Propoſitio centeſima octuageſima quinta.
Cur homo ſedens quanto altius ſedet, & quanto magis crura ad
femora & femora ad pectus reclinata habet, facilius conſurgat, cum
tamen hæc oppoſito modo inuicem ſe habeant, declarare.
Huius ſecundam partem Ariſtoteles in Mechanicis propoſuit,

ſed neque ſub adiecta dubitatione, ſedens n
222[Figure 222]
altius a b pectus, b c femur, c d crus eiuſ­
dem uel æqualis, pectus g h, femur h k, crus
k l longior b f quam h n facit, ut facilius ſur­
gat a b c d quàm g h k l, & tamen anguli
a b c & b c d ſunt maiores g h k & h k l, qui­
nimo cum uolumus ſurgere, contrahimus c d & k l propè & è re­
gione a b, igitur patetratio ſecundi, propior n eſt c d ipſi a b quanto
angulus a b c minor eſt, cui æqualis eſt b c d.
Cum ergo quanto pro
pior eſt c d ipſi a b eo facilius ſurgat, quoniam particeps magis di­
ſpoſitionis per quam ſurgit, propior autem quo anguli ſunt acuti­
ores, ideo facilius exurgit homo, quo contractiora ſunt crura, & an
guli femorum ad crura & pectus minora.
Huc usque Ariſtoteles &
bene.
Co^{m}.
Sed cur rurſus contractiora dum ſunt crura, homo facilius exur­
git?
Proponantur c f contracta ad perpendiculum, & inclinetur b a
in o ut fiant b o & f e aequidiſtantes, ita enim commodius ſurgimus:
nec aliter qui ſunt imbecilliores: quia ergo b eſt in directo f, ideo
muſculi femoris inferiores ob crus, & ſuperiores ob pectus ſunt
magis tenſi & anteriores cruris itidem, ideo maiore ui trahunt par
ticulam.
Vnde manente fixo f & capite etiam & pectore grauitate
ſua adiuuantibus, facilius homo exurgit quam ad latos angulos
cum contractio, ut dixi, muſculorum et inclinatio partium ſuperio­
rum fiat maior.
Rurſus pro prima parte problematis, dico quòd quanto altior
eſt b f tanto facilius exurgit, nam ſupponatur angu­
223[Figure 223]
lus reflexionis a h e æqualis a h c, & b c k æqualis h k f,
igitur cum b f ſit breuior b f, erit h k breuior b c & f k,
f c. quare b c femur, & f c crus erunt uiolentius exten­
ſa quàm in ſitu h k, k f ergo, muſculi facilius erigent
ſedentem altiore loco quàm humiliore, quod erat de­
monſtrandum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index