Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1etiam illud nobis perſpicuum ſit homini,
à prima infantia mentem ineſſe, quoniam
diſcit.
Quomodo
ſcripta intel­
ligantur.
Quomodo autem ex ſcriptis mens confi­
ciatur, faciliùs eſt dignoſcere: nam ex ſen­
ſu viſio, ex viſione iunctura, ex pluribus
iuncturis compræhenſio generalis, ex ge­
nerali comprehenſione propoſitio vniuer­
ſalis, ex vniuerſali propoſitione: eo iun­
cturæ genere quod vocatur ratio eſtque
quartum in ordine, quum vnum ex alio in­
fertur, mens fit: vnde ſimplicium nullus
eſt intellectus, neque mens: ſed ſic intelli­
gere diuinum eſt.
In re autem aliquibus
ardua, omnibus verò perquam vtili facil­
limo exemplo vtar.
Videmus primùm om­
nia animalia contrahi, atque id dum pun­
guntur, ac cognoſcimus: ſed hoc eſſe ani­
maduertit vis, quæ iungit: inde ex his tri­
bus functionibus collecta, propoſitione ani­
mal ſenſit, atque per memoriam repetita
ſit comprehenſio generalis, quam etſi La­
tinè fœdum eſt proferre, euidentis tamen
vtilitatis cauſa proferam hoc & hoc, &
qualecunque aliud animal ſentit, ex qua
rurſus fit propoſitio vniuerſalis, omne ani­
mal ſentit: atque hucuſque mentis pro­
prium, opus non eſt, ſed ſenſiferæ ani­
mæ quatenus menti iungitur, inde animal
ſentit, vniuerſale ac menti proprium.
Sunt
igitur & his ſeptem ordines ſenſus: exte­
rior phantaſia, iunctio, memoria, com­
præhenſio generalis, propoſitio vniuerſa­
lis, & vniuerſale ipſum, quod mentis pro­
prium eſt.
Itaque videtur vt animæ facultas
nutricis, generali omnium animæ iungitur,
atque illius viribus aptè vtitur: ita huius
ſenſifera, atque ſenſiferæ rurſum mens.
Ani­
ma autem mundi, quaſi omnibus auxiliatur.
Hi igitur ordines animarum, quarum apex
eſt intellectus.
Affectus ani­
mi quo pacto
corpus im­
mutens.
Immutantur verò & præter notitiam affe­
ctus omnes reliqui, corpus ipſum, & cum
eo etiam vita, ſtatum, quod ex his erit ma­
nifeſtum.
Delectantur atque triſtantur, at­
que aliis ſenſus omnes.
Sed & ad delecta­
tionem ipſam ſpiritus extrà ferantur, refu­
giunt ex triſtitia intro vehementibus qui­
dem in affectibus celeriter, in paruis tardè
ac ſenſim.
Cum ſpiritu verò & ſanguinem
ipſum ferri palàm eſt.
Cùm verò extra fer­
tur, dilatatur, refrigeratur & confirmatur,
ſi robuſtæ ſint vires.
Cùm verò contrahi­
tur, conculcatur, atque abſumitur.
Calor
ſi confirmetur, fiet concoctio, ſomnus
conciliatur, digeruntur excrementa, cu­
rantúrque morbi: quod etiam inferius edo­
cebimus.
Contracto verò calore, ſomnus
prohibetur, concoctio vitiatur, retinen­
tur excrementa, morbique creantur.
Di­
cendum eſt igitur nunc de paucis animi af­
fectibus, vt eadem ratione alios aſſequa­
mur.
Igitur in timore cogitur ilicò confer­
timque ſanguis in interioribus partibus vn­
de tremunt homines, vox tollitur, aut la­
bat, pallet corpus.
Quod ſi perſeueret, ac
ingens ſit, canitiem inducit, quibuſdam
pili, nonnunquam etiam decidunt vngues,
contractóque intus ſanguine: aut tabeſcit
homo, aut phlegmone excitato mortis ſubit
periculum: quidam etiam ſubitò extincti

ſunt.
In triſtitia verò non confertim, ſed
ſenſim calor redit: ideóque non nutant
crura, nec repentè moriuntur: ſed vigilant,
non concoquuntur, præcordia ſuffocantur:
iuuenes tabeſcunt: prouecta ætate homi­
nes, cacochymia, malúſque color, & mor­
bi varij obnoxios habentur.
Ob hanc, ſeu
ob timorem referunt Melibœam Amphio­
nis & Niobis filiam, cùm ſola cum ſorore
ex tot fratribus atque ſororibus euaſiſſet, pal­
lidam
perpetuò fuiſſe: inde Chlorim deinceps
vocatam.
Ira effundit calorem extrà, ſubitò:
ſed tamen prius adeò feruet, vt in cali­
dioribus temperamentis, ac ſiccioribus fe­

bris excitetur.
Omnibus certè incaleſcit cor­
pus totum, vnde vtilis his, quibus vel abun­
dat pituita, vel triſtitia, aut timore habitus
marceſcit.
Timoris
effectus.
Triſtitiæ.
Ira.
Lætitia vehemens ſanguinem, ſynce­
rum extrà fert, vt in viribus validis mor­

bos curare ſoleat, in imbecillioribus oc­
cidere, eſtque iræ medela, magis verò ti­
moris.
Lætitia.
Sed ſpes triſtitiæ, contraria eſt: ſenſi­
mus, ſi ſine timore ſit, naturalem calorem

diffundit.
Vnde inter omnes affectus animi,
ſola ſpes omnibus vtilis eſt: concoctionem
& dulces ſomnos parit, vnde etiam corpus
benè coloratum reddit, ac pingue immo­
derata: tamen ſpes gaudio fermè ſimilis eſt,
nec ſomnos admittit.
Omnis enim vehemens
ſanguinis motus ſomnum tollit, cùm ſom­
nus ſpirituum, & ſanguinis quies ſit.
Vere­
cundia verò ex ſpe conſtat, ac timore, ideó­

que ſanguis duplici motu in ea fluctuat, pue­
ris ac virginibus familiaris eſt, gratóque
robore ora ſuffundit, nec vexata, vt in
metu detrimentum adfert ſed odium po­
tius.
Spei.
Verecundia.
Eſt autem odium, & ipſum ex ſpe compo­

ſiti ſunt, ſed & ex triſtitia, non metu.
In­
uidia verò, odium tenue eſt.
Palàm igitur
eſt, quinam ex odio & inuidia, corporis

affectus proueniant.
Sed amor cùm odio
contrarius ſit, erit ſuſpecta lætitia: nam ſpei
ſuſpicio contraria eſt, dico quidem firmæ
ſpei, velut inconſtanti timor.
Suſpicio ve­

rò timor eſt paruus, velut audacia ſpes ma­
xima.
Differt à lætitia, quoniam in vtra­
que eſt firma ſpes, ſed in audacia finis eſt
mediocris in lætitia eſt iucundus.
Meminiſ­
ſe autem horum inferius oportet, vt phæ­
nomena intelligantur, adeò verò immu­
tant hæc omnia corpus, vt ſi cum melancho­
lico humore iungantur, ecſtaſim inducant:
quos ſi vras, aut nouacula incidas, nihil
ſentire comperies: alij iacent volentes, vt
mortui, alij etiam diuinant, hæcque pro ma­
gnis miraculis apud imperitos habentur,
cum tamen dicat Hippocrates.
Si lingua

repentè incontinens fiat, aut aliqua pars
corporis ſtupore elanguet, tale eſt melan­
cholicum.
Sed Galenus ſenſum huius mini­
mè eſt aſſecutus: ob hocque demiratur an­
tiqui magiſtri dicta.
Affectus igitur animi
corpora mutant, ſoni autem animi affectus.
Neceſſe eſt igitur ſonos corpora mutare.
Omnium autem affectuum maximi, ſunt
timor & fortitudo: at hos mouere poſſunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index