Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1 tur locus ciphrarum: id quod vt certiùs fiat,
colloco A ſub F ita, vt A ſit ſub antepenulti­
mâ figurâ.
Quia verò quando B in F duci­
tur, vnica tantùm eſſet ciphra nullitatis ad
ipſum F pertinens, ideò productus H ſcribi­
tur ſub penultimâ figurâ.
Cubus demùm L
ſub puncto collocatur, quia nullam habet
ciphram nullitatis, quæ omittatur.

Quod autem pertinet ad ipſam metho­
dum, res clara eſt.
Dum enim triplum la­
teris primi ducitur in latus ipſum, hoc eſt F
in A, producitur G, quod eſt triplum qua­
drati ipſius A.
Dum verò B in F ducitur, &
fit H, planum, quod fit, eſt ex latere ſecun­
do in triplum lateris primi.
Additis G & H
fit ſumma I, hoc eſt 3 A Quad. + 3 A in B.

Hæc ſumma multiplicatur per B, & fit K,
hoc eſt 3 A Quadr. in B + 3 A in B Quadr.

Additur demum L cubus ipſius B, vt ipſius
lateris A + B cubus ſit A cub. + 3 A Quadr.
in B + 3 A in B Quadr. + B cub.
Merſ. Præſagiebat animus me aliquid ex
te auditurum, quod operationem hanc fa­
cilem redderet atque expeditam, vixque pu­
to aliquid addi poſſe facilitatis atque perſpi­
cuitatis; cum nullâ hìc opus ſit numerorum
translatione, & triplicatio lateris primi A,
aut multiplicatio lateris ſecundi B in F tri­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index