Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1per totum ſpatium decurrendum, non autem per parteis eius
aliquas inquiratur.
Nam, inquis, qua ratione biſecuiſti par­
tem AD, in S, biſecare etiam potuiſti partem AS, ac ſu­
periores ſimilieer cæteras. Potui certè, ſed ſtandum tandem
fuit alicubi, cùm diuiſio infinita eſſe non potuerit.
Quid ni igitur
iam primùm, in ea parte conſiſtamus, ex qua totius motus ac­
celerati ratio perfectè intelligatur?
Sed ne putes tamen, ſi
pars ſuperior AS mente, & cogitatione diuiſibilis intelligatur
infinitas in parteis, conſequens proptereà eſſe, vt per illas par­
teis omneis mente confictas acceleratio varietur: motus enim,
eiuſque acceleratio effectus Phyſicus est, qui proptereà (vt in
cæteris rebus Phyſicis accidit) per parteis ſenſibileis, eaſque
pro ratione ponderis, & reſiſtentiæ medij, maiores, aut mino­
res metiendus videatur.
Accedit, quòd tecum, & cum G
lileo non ſentio corpus graue deſcendens ſtatim à quiete, atque
in omnibus, ac ſingulis indiuiſibilibus momentis accelerare
motum. Cuius rei cauſſa eſt, quòd acceleratio omnis à ſolo
medio eſt; vnde deſcenſus in vacuo ſui ſemper ſimilis, atque
vniformis exſiſteret: ſicut tunc quoque tota cauſſa deſcenſus,
nempe grauitas, ſemper eadem, ac ſui ſimilis perſeueraret.
Igitur, cùm graue quodcumque per aërem, aut aliud medium
deſcendit, talis deſcenſus à ſolagrauitate inchoatur, etiam me­
dio plus, aut minùs reſiſtente, prout ipſum grauius, aut leuius
eſt, & faciliùs, aut difficiliùs diuiditur: nec priùs acceleratur
motus deſcendentis corporis, quàm à medij accurrentis, ſéque
à tergo claudentis motu, eóque iam notabili, medii reſiſtentia
ſupereretur, & grauitatis niſus, natiuaque velocitas Phyſicè
augeatur: ad quod ſine dubio requiritur pars temporis, ac spa­
tii non Mathematicè minima, ſed Phyſicè notabilis, quæ cùm
pro grauium diuerſitate, & varia reſiſtentia mediorum modò.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index