Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1bus maxime columnationes uariantur. Hic peto ex his qui
hoc noſtrum opus exſcribant / numeros qui recenſebuntur non
figuris / ſed nominibus latinis litteris referant: uti ſic / duo
decim / uiginti quadraginta et eiuſmodi. non xii. xx. xl.
Ca
pitula columnis imponere docuit neceſſitas: ut in his trabium
trunci iuncti aſſiderent.
Sed habebat deformitatem rude id
et quadratile lignum.
Fuere igitur principio apud doron.
ſi omnia græcis credimus / qui excogitarint ſimile quicpiam
imitari ad tornum: quo rotunda ueluti lanx quadrangulo ſub
operculo poſita eſſe uideretur: hancque quod nimium preſſa ap
pareret collo paulo altiore ſubſtituto ſubleuarunt.
Iones pro
ſpectis doricis operibus lances in capitulis probarunt.
Sed
lancium illam nuditatem collique adiunctionem non probarunt:
ea re corticem arboris addidere: qui hinc atque hinc dependens
et ſeſe in anfractum conuoluens latera lancium conueſtiret.
Succeſſere corynthii auctore Callimacho: qui non ut illi ſup
preſſas lances / ſed præaltum uas foliis circumobtectum ad ſe
pulchrum puellæ ſuborta acantho hærba cum ita ueſtitum ui
diſſet perplacuerat.
Tria igitur capitulorum genera inuenta
ſunt / quæ peritorum uſus reciperet: Doricum tametſi hoc ipſum
apud uetuſtiſſimos ætruſcos in uſu fuiſſe comperio / doricum
in qua / ionicum / et corynthium.
Et quid putes eſſe cauſæ? Nu
merus capitulorum diſſimilium paſſim offenditur: quæ magna
cura / exquiſita diligentia effecta ſunt ab his / qui rebus nouis
inueniendis ſtuduerunt.
Nullum tamen ſeſe exhibet: quod me
rito præ his comprobes: præter unum id: quod / ne quidem omina
ab exteris accepta referamus / italicum nuncupo.
Corynthio
rum. n. feſtiuitati adiunxit delitias ionicas: et anſarum loco
pendentes conuolutas affixit: opus gratum et perquam ualde pro
batum: Columnas quæ ad operis elegantiam facerent / ſic inſti
tuerant.
Namque doricis quidem capitulis columnas deberi eas di
xere: quarum ima ſui craſſitudo ſepties ſumpta longitudinem
ſui quæ a ſummo eſt uſque ad imum æquet.
Ionicis imam craſſitu
dinem
capere nonam ſuæ longitudinis partem uoluere.
Coryn

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index