Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < of 403 > >|
Quomodo autem ex ſcriptis mens confi­
ciatur
, faciliùs eſt dignoſcere: nam ex ſen­
ſu
viſio, ex viſione iunctura, ex pluribus
iuncturis
compræhenſio generalis, ex ge­
nerali
comprehenſione propoſitio vniuer­
ſalis
, ex vniuerſali propoſitione: eo iun­
cturæ
genere quod vocatur ratio eſtque
quartum
in ordine, quum vnum ex alio in­
fertur
, mens fit: vnde ſimplicium nullus
eſt
intellectus, neque mens: ſed ſic intelli­
gere
diuinum eſt.
In re autem aliquibus
ardua
, omnibus verò perquam vtili facil­
limo
exemplo vtar.
Videmus primùm om­
nia
animalia contrahi, atque id dum pun­
guntur
, ac cognoſcimus: ſed hoc eſſe ani­
maduertit
vis, quæ iungit: inde ex his tri­
bus
functionibus collecta, propoſitione ani­
mal
ſenſit, atque per memoriam repetita
ſit
comprehenſio generalis, quam etſi La­
tinè
fœdum eſt proferre, euidentis tamen
vtilitatis
cauſa proferam hoc & hoc, &
qualecunque
aliud animal ſentit, ex qua
rurſus
fit propoſitio vniuerſalis, omne ani­
mal
ſentit: atque hucuſque mentis pro­
prium
, opus non eſt, ſed ſenſiferæ ani­
quatenus menti iungitur, inde animal
ſentit
, vniuerſale ac menti proprium.
Sunt
igitur
& his ſeptem ordines ſenſus: exte­
rior
phantaſia, iunctio, memoria, com­
præhenſio
generalis, propoſitio vniuerſa­
lis
, & vniuerſale ipſum, quod mentis pro­
prium
eſt.
Itaque videtur vt animæ facultas
nutricis
, generali omnium animæ iungitur,
atque
illius viribus aptè vtitur: ita huius
ſenſifera
, atque ſenſiferæ rurſum mens.
Ani­
ma
autem mundi, quaſi omnibus auxiliatur.
Hi igitur ordines animarum, quarum apex
eſt
intellectus.
Immutantur verò & præter notitiam affe­
ctus
omnes reliqui, corpus ipſum, & cum
eo
etiam vita, ſtatum, quod ex his erit ma­
nifeſtum
.
Delectantur atque triſtantur, at­
que
aliis ſenſus omnes.
Sed & ad delecta­
tionem
ipſam ſpiritus extrà ferantur, refu­
giunt
ex triſtitia intro vehementibus qui­
dem
in affectibus celeriter, in paruis tardè
ac
ſenſim.
Cum ſpiritu verò & ſanguinem
ipſum
ferri palàm eſt.
Cùm verò extra fer­
tur
, dilatatur, refrigeratur & confirmatur,
ſi
robuſtæ ſint vires.
Cùm verò contrahi­
tur
, conculcatur, atque abſumitur.
Calor
ſi
confirmetur, fiet concoctio, ſomnus
conciliatur
, digeruntur excrementa, cu­
rantúrque
morbi: quod etiam inferius edo­
cebimus
.
Contracto verò calore, ſomnus
prohibetur
, concoctio vitiatur, retinen­
tur
excrementa, morbique creantur.
Di­
cendum
eſt igitur nunc de paucis animi af­
fectibus
, vt eadem ratione alios aſſequa­
mur
.
Igitur in timore cogitur ilicò confer­
timque
ſanguis in interioribus partibus vn­
de
tremunt homines, vox tollitur, aut la­
bat
, pallet corpus.
Quod ſi perſeueret, ac
ingens
ſit, canitiem inducit, quibuſdam
pili
, nonnunquam etiam decidunt vngues,
contractóque
intus ſanguine: aut tabeſcit
homo
, aut phlegmone excitato mortis ſubit
periculum
: quidam etiam ſubitò extincti

ſunt
.
In triſtitia verò non confertim, ſed
ſenſim
calor redit: ideóque non nutant
crura
, nec repentè moriuntur: ſed vigilant,
non
concoquuntur, præcordia ſuffocantur:
iuuenes
tabeſcunt: prouecta ætate homi­
nes
, cacochymia, malúſque color, & mor­
bi
varij obnoxios habentur.
Ob hanc, ſeu
ob
timorem referunt Melibœam Amphio­
nis
& Niobis filiam, cùm ſola cum ſorore
ex
tot fratribus atque ſororibus euaſiſſet, pal­
lidam
perpetuò fuiſſe: inde Chlorim deinceps
vocatam
.
Ira effundit calorem extrà, ſubitò:
ſed
tamen prius adeò feruet, vt in cali­
dioribus
temperamentis, ac ſiccioribus fe­

bris
excitetur.
Omnibus certè incaleſcit cor­
pus
totum, vnde vtilis his, quibus vel abun­
dat
pituita, vel triſtitia, aut timore habitus
marceſcit
.
Ira.
Spei.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index