Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1potentia
89[Figure 89]
erit mi­
nor: quam
B, id eſt
potentia
minor in
A ſic di
ſtante à
C ſufficiet ſuſtinendo ponderi.
Poſitis igitur A & B potentijs
æqualibus, A facilius ſuſtinebit, & quidem tantò: quantò A di­
ſtabit magis ab C.
Sit præterea vt C ſit in medio vectis A B.
quia B C erit æqualis ipſi A C potentiæ æquales A & B eſſe
debent, vt æquè pondus idem ſuſtineant.
Ob id rectè dictum eſt illud
ab Ouidio,
Non benè inæquales veniunt ad aratra Iuuenci:
Si qua velis aptè nubere, nube pari.
Si enim inæquales tunc grandior minorem premit magis: ob id periti
agricolæ, ſi quando alterius iugatorum laborem leuare velint, lorum
longius efficientes ad ipſum religant.
Hanc rurſus quæſtionem aliter ſoluere videtur Cardanus, nimi­
rum quod E pondus alteri ferentium propius exiſtens ipſum premit
magis, quia deſcendat magis reſpectu B: quam A alterius feren­
tium.
Nam cum deſcendat ſecundum rectam C E, ſi intelligamus à
puncto B ad Erectam ductam,
& ab A ad E item rectam,
90[Figure 90]
conſtitutum erit triangulum A
B E, cuius quia A E maior
eſt: quam E B, per prop. 46.
& 47. lib. 1.
Eſt enim A diſtans
magis ab C quam B ex hypo­
theſi: erit angulus B maior: quam A prop. 18. lib. 1.
Et ſic E plus
deſcendit reſpectu B: quam reſpectu A.
Igitur E plus grauat B:
quam A ſeu ex cauſa, quod magis premat: ſeu ex effectu, quod ma­
gis deſcenderit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index