Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (218) of 795 > >|
232218DISSERTATIO ſiderari: huc uſque tantum aliquid de Magnete ſubolfacimus, quem
ignoraverunt penitus antiqui:
id laudis nobis ſufficiat; nos plura
illis tentaſſe, obſervaſſe aliquem progreſſum, aliquem motus ordi-
nem antea incognitum, idque noſtri temporis Philoſophis ſufficere
judicavit Fontenellius in L’Hiſt.
de L’Acad. Roy. A°. 1712, ne
animo deſpondeant in mediis Anomaliis, quibus Magnes abunde
luxuriat:
Hæreat igitur Magnes in imis Terræ viſceribus, ad quem o-
mnes noſtri Magnetes, omnes Acus Nauticæ &
Inclinatoriæ, omne
Ferrum denique dirigitur attractum, eodem modo ac a noſtris Magneti-
bus attrahuntur alii, nihilominus id reſtat, quomodo &
â quâ cauſâ iſta
attractio perficiatur:
Cauſa effectuum ſimilium procul omni dubio
erit eadem;
quæ enim noſtros Magnetes ad ſe appropinquare facit,
ea Magnetes in ſuperficie Terræ dirigit trahitque verſus grandem
iſtum in Terræ gremio concluſum Magnetem:
An hæc cauſa erunt
effluvia corporea, aut fluidum aliquod perpetuo curſu agitatum,
quod ex imis Terræ penetralibus egreſſum, circulum circa Terram
obit, per Aërem, &
ipſam Terræ ſubſtantiam circumlatum rapi-
diſſimi inſtar fluminis, quod ſecum abripit Magnetes noftros, Acus,
&
Ferrum omne, dirigitque certas verſus plagas? Nequaquam profe-
cto, evicimus enim ſuperius plurimis argumentis ex experimentis
tantummodo petitis, Magnetes noſtros non regi ab effluviis, nec
quocunque alio admiſſo fluido explicari poſſe phænomena, con-
feſſi fuimus poſt totidem examina animum hebeſcere, neque cauſam
divinari, aut demonſtrari potuiſſe:
eadem abdita hic regnat cauſa;
priorem qui invenerit, hanc quoque intelliget, ab ea tantum di-
verſam magnitudine, non operatione attrahente vel dirigente:
an-
tequam igitur demonſtrari Geometrice poſſit directio Verſorii, In-
clinatio Acus, &
virium agentium quantitas, exſpectandum erit, do-
nec cauſa Magueticarum virium eruta fuerit.
Utcunque exiguum in Magnetica doctrina fecerimus progreſſum,
nihilominus experimentorum ope errores antiquorum deteximus, at
que eſſe abſonas eorum hypotheſes, nimiſque temere effictas, qua-
rum ope directionem Magnetis ſe explicare confifi ſunt:
Adeamus
veterum ſcholas, atque breviter percurramus opiniones præcipuas,
omnes enim examinaſſe non juvat.
Fuerunt nonnulli, qui explicituri, quare ad Septentrionem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index