Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (10) of 760 > >|
23210ARIST. DE COELO tioni: omnes enim homines de Dijs æstimationem habent, et
uniuer ſi qui Deos eſſe putant, tam Græci quàm Barbari,
ipſum ſupre{mum} locũ Dijs tribuerunt, propterea quòd im
mortale ad immortale eſt accommodatum, alio nanq;
modo
eſt impoßibile.
Siigitur quippiam eſt diuinũ, quemadmo-
dum &
eſt, ea ſanè quæ de prima corporũſubstantia dicta
ſunt, bene, recteq́;
ſunt dicta. Emergit autẽ hoc & per ſen
ſum, reſpectu fidei humanæ ſufficienter:
in toto nanq; præ-
terito tempore per traditam ſucceßione memoriã posteris,
non mutatũ ullo pacto fuiſſe uidetur aut in toto ultimo cœ
lo, aut in ſuarum partium ulla.
Videtur autem & ipſum
nomen uſq;
ad hoc tempus ab antiquis hæc opinatis, quæ et
nos dicimus, ſucceßione traditum eſſe:
non enim ſemel, neq;
bis, ſed infinities eaſdem opiniones ad nos accedere putare
oportet.
Quapropter quia primũ corpus diuerſum quid-
dam eſt à terra, igne, aëre, atq;
aqua: ætherõ ſuperũ locum
appellauerunt, à ſemper currendo perp etuo tempore poſi-
ta appellatione.
Anaxagoras {ue}rò, hoc nomine abutitur
non rectè, pro igne enim ætherem dicit.
Patet autem ex di_
ctis, &
cur impoßibile eſt numero plura eſſe ea, quæ ſim-
plicia corpora dicuntur:
ſimplicis enim corporis motum
ſimplicem eſſe neceſſe eſt:
ſolos autem motus hoſce ſimpli-
ces dicimus eſſe, circularẽ &
rectum, & huius duas partes,
unam qua à medio, alteram qua ad medium pergitur.
Quòd motui circulari rectus motus nõ ſit cõtratius, nec diuerſo,
rum circulorũ motus eſſe contrarios ſi ab eiſdem ſignis verſus
eadem fiant:
& alij itidem qui videntur. CAP. IIII.
_N_on eſſe autem aliam lationem conuerſioni contra-
11Declarat hic
Āriſtot. motui
circulari cœli
non eſſe alium
cõttariũ motũ.
riam, ex compluribus quiſpiam ſumere fidem poteſt.
Primò quidem, ex eo quia circumflexæ lineæ rectam oppo-
ni maximè ponimus.
Concauum enim, & curuum, non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index