Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (499) of 568 > >|
232499GEOMET. VARIA. per hæc quæ nunc trademus fiet, quæ jam olim, multò an-
te iſtas literas vulgatas conſcripſimus.
Præcipuum verò operæ pretium tunc fuit compendioſa hu-
juſce regulæ contractio, quam, quoad potui, proſecutus,
tandem in ipſas illas inſignes Huddenii, Sluſiique regulas
deſinere inveni, quas mihi Viri hi Clariſſimi uterque ferè eo-
dem tempore exhibuerant:
an vero hac eadem viâ an aliâ in
illas inciderint nondum mihi compertum.
Sit data linea curva ut B C, quæ cognitam relationem ha-
11TAB. XLV.
fig. 2.
beat ad rectam aliquam poſitione datam A F;
ac proinde ap-
plicatâ è puncto quolibet curvæ, ut B, rectâ B F, in dato
angulo B F A, datoque in recta A F puncto A, certa æqua-
tione relatio quæ eſt inter A F &
F B expreſſa habeatur. Ex-
empli gratiâ, appellando A F, x;
F B, y, ſit æquatio x3
= xya - y3, ubi a lineam quandam datam ſignificare cen-
ſenda eſt.
Quod ſi jam ad punctum B tangens ducenda ſit B E, quæ
occurrat rectæ A F in E, voceturque F E, z, ejus longitu-
do per hanc regulam Fermatianæ regulæ compendiariam, in-
venietur, ex ſola æquatione data.
Tranſlatis terminis omnibus æquationis datæ ad unam æqua-
tionis partem, qui proinde æquales fiunt nihilo, multiplicen-
tur primò termini ſinguli, in quibus reperitur y, per nume-
rum dimenſionum quas in ipſis habet y, atque ea erit quan-
titas dividenda.
Deinde ſimiliter termini ſinguli in quibus x,
multiplicentur per numerum dimenſionum quas in ipſis habet
x, &
è ſingulis unum x tollatur; atque hæc quantitas pro diviſo-
re erit ſubſcribenda quantitati dividendæ jam inventæ.
Quo fa-
cto habebitur quantitas æqualis z ſive F E.
Signa autem + & -
eadem ubique retinenda ſunt;
atque etiam ſi forte quantitas di-
viſoris, vel dividenda, vel utraque minor nihilo ſive negata ſit,
tamen tanquam adfirmatæ ſunt conſiderandæ:
hoc tantum
obſervando, ut cum altera adfirmata eſt, altera negata, tunc
F E ſumatur verſus punctum A, cum verò utraque vel affir-
mata eſt vel negata, ut tunc ſumatur F E in partem contra-
riam.
Tom. II. Rrr

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index