Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <s id="s.001922">
                <pb xlink:href="079/01/275.jpg" pagenum="226"/>
              In vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur:
                <lb/>
              Quod facit, & sequitur donec pervenit ad ipsum
                <lb/>
              Iam lapidem, caecisque in eo compagibus hesit.</s>
              <s id="s.001923">
                <lb/>
              Hoc fit idem cunctas in partis; unde vacefit
                <lb/>
              Cumque locus, sive e transverso, sive superne,
                <lb/>
              Corpora continuo in vacuum vicina feruntur:
                <lb/>
              Quippe agitantur enim plagis aliunde, nec ipsa
                <lb/>
              Sponte sua sursum possunt consurgere in auras.</s>
              <s id="s.001924">
                <lb/>
              Huc accedit item, quare queat id magis esse,
                <lb/>
              Haec quoque res adiumento, motuque iuvatur,
                <lb/>
              Quod simul a fronte est anelli rarior aer
                <lb/>
              Factus, inanitusque locus magis, ac vacuatus;
                <lb/>
              Continuo fit, uti qui post est cumque locatus
                <lb/>
              Aer, a tergo quasi provehat, atque propellat.</s>
              <s id="s.001925">
                <lb/>
              Semper enim circumpositus res verberat aer.</s>
              <s id="s.001926">
                <lb/>
              Sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
                <lb/>
              Parte quod ex una spatium vacat, & capit in se.</s>
              <s id="s.001927">
                <lb/>
              Hic ubi, quem memoro, per crebra foramina ferri est
                <lb/>
              Privas ad partis subtiliter insinuatus;
                <lb/>
              Trudit, & inpellit, quasi navim, velaque ventus.</s>
              <s id="s.001928">
                <lb/>
              Denique res omnes debent in corpore habere
                <lb/>
              Aera, quandoquidem raro sunt corpore, & aer
                <lb/>
              Omnibus est rebus circumdatus, adpositusque.</s>
              <s id="s.001929">
                <lb/>
              Hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aer,
                <lb/>
              Sollicito motu semper iactatur, eoque
                <lb/>
              Verberat anellum dubio procul, & ciet intus
                <lb/>
              Scilicet: ille eodem fertur, quo praecipitavit
                <lb/>
              Iam semel; & partem in vacuam conamina sumpsit.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001930">Fit quoque, ut a lapide hoc ferri natura recedat
                <lb/>
              Interdum fugere, atque sequi consueta vicissim.</s>
              <s id="s.001931">
                <lb/>
              Exultare etiam Samothracia ferrea vidi,
                <lb/>
              Et ramenta simul ferri furere intus ahenis
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>