Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 ut vas interdum non quit constare, nisi umor
destitit in dubio fluctu iactarier intus.

Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
collectus parte ex una procumbit et urget
obnixus magnis speluncas viribus altas,
incumbit tellus quo venti prona premit vis.

tum supera terram quae sunt extructa domorum
ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
inclinata tument in eandem prodita partem
protractaeque trabes inpendent ire paratae.

et metuunt magni naturam credere mundi
exitiale aliquod tempus clademque manere,
cum videant tantam terrarum incumbere molem!
quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
res neque ab exitio possit reprehendere euntis.

nunc quia respirant alternis inque gravescunt
et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
quam facit; inclinatur enim retroque recellit
et recipit prolapsa suas in pondere sedes.

hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris,
ventus ubi atque animae, subito vis maxima quaedam
aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
in loca se cava terrai coniecit ibique
speluncas inter magnas fremit ante tumultu
versabundaque portatur, post incita cum vis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index