Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 In vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur:
Quod facit, & sequitur donec pervenit ad ipsum
Iam lapidem, caecisque in eo compagibus hesit.

Hoc fit idem cunctas in partis; unde vacefit
Cumque locus, sive e transverso, sive superne,
Corpora continuo in vacuum vicina feruntur:
Quippe agitantur enim plagis aliunde, nec ipsa
Sponte sua sursum possunt consurgere in auras.

Huc accedit item, quare queat id magis esse,
Haec quoque res adiumento, motuque iuvatur,
Quod simul a fronte est anelli rarior aer
Factus, inanitusque locus magis, ac vacuatus;
Continuo fit, uti qui post est cumque locatus
Aer, a tergo quasi provehat, atque propellat.

Semper enim circumpositus res verberat aer.

Sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
Parte quod ex una spatium vacat, & capit in se.

Hic ubi, quem memoro, per crebra foramina ferri est
Privas ad partis subtiliter insinuatus;
Trudit, & inpellit, quasi navim, velaque ventus.

Denique res omnes debent in corpore habere
Aera, quandoquidem raro sunt corpore, & aer
Omnibus est rebus circumdatus, adpositusque.

Hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aer,
Sollicito motu semper iactatur, eoque
Verberat anellum dubio procul, & ciet intus
Scilicet: ille eodem fertur, quo praecipitavit
Iam semel; & partem in vacuam conamina sumpsit.

Fit quoque, ut a lapide hoc ferri natura recedat
Interdum fugere, atque sequi consueta vicissim.

Exultare etiam Samothracia ferrea vidi,
Et ramenta simul ferri furere intus ahenis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index