Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1ſoni, indicio ſunt tubæ, Laconicum inuen­
tum tympana, barbarorum cornua & cla­

mor Romanorum.
Nam Romani, ſub pu­
gnæ initio adeò magnis clamoribus obſtre­
pebant, vt Ioſephus coactus ſit Hebræorum
ſuorum militum aures obſtruere, ne vel ſtre­
pitu terrerentur, aut attoniti fierent.
Sæpè
contingit præteruolantes aues, ob cum cla­
morem excidere.
Conſtat igitur ſonos mul­
tùm ad fortitudinem facere.
Igitur ad alios
animi affectus.
Nunc pro clamoribus boant
machinæ igneæ non inani, ſed exitiali ſtre­
pitu.
Quantum verò corpora ex affectibus
animi patiuntur, indicant, qui dum cogi­
tant intentius, neque vident, neque au­
diunt.
Oculis igitur apertis, aut auribus,
non videre, aut non audire non licet.
At li­
cet intentius cogitare, ob idque minus ſen­
tire, vt etiam quandoque cogitationi in­
tentus dolorem haud ſentiat.
Neceſſe verò
eſt in affectibus animi corpus pati, quo­
niam hi non ſine corpore fiunt.
Intellectus
verò non immutatur, niſi vel quia cum ra­
tione, & imaginatione operari illum neceſ­
ſe eſt, vel quia dum intelligit delectatur
totus homo: ipſe enim intellectus omnino
à corpore per ſe ſeparatus eſt.
Nunc enim
dum hæc ſcribo, meus intellectus eſt ea quæ
per ſcripta hæc tu intelligis: dúmque medi­
ca pertracto, medicina: dum de numeris
ſcriberem, tunc numerus erat, adeò quod
aliis omnibus qui diuerſa ſcripſerunt eue­
nire neceſſe eſt, vt dum mea relego ſcripta,
alius mihi fuiſſe videar ab illo qui nunc ſum.
Verùm medio tempore principia intelligit,
nec percipit homo.
Cùm igitur dormit ho­
mo, aut adhuc eſt infans, aut ebrius, li­
cet videatur ociari, intelligit, ſed non fit
operatio habenti communi: nam cùm re­
ſipiſcit abſque negotio rurſus intelligit.
In­
dicio eſt quod videmus, & tamen videre nos
non percipimus, niſi animaduertamus.
Sed
ſenſus quieſcit abſente obiecto: ſolum enim
patitur, mens autem agit, & cum vult ſta­
tim intelligit, cur ergò ceſſat?
Senſus etiam
ſtatim percipiunt, mens autem diuinior,
tempore igitur non indiget, & certius per­
cipit.
Materia igitur caret: nam calefieri
& infrigidari, & odores imbuere, ſenſim
hæc fiunt.
Vtrum verò dum intelligimus,
intelligere nos ſemper animaduertamus?
an
id neceſſe eſt, an forſan fieri nequeat?
niſi
cùm hoc quod intelligimus, percipimus?
quod femè diuinum eſt? Eſt enim idem
tunc intellectus, quodque intelligitur: in
reliquis & intellexiſſe, & intellecturos eſſe
percipimus: quoniam vnius ſcilicet tantùm
actionis capax eſt.
Æterna igitur eſt forma
intellectus, quoniam dum hæc legis, &
contemplaris manet & eſt, eædémque ſunt
ſunt formæ ſcilicet, ac ſpecies rerum vniuer­
ſalium vſque in æternum.
Videntur igitur
maximè ſapientum immortales animi, ani­
ma verò flamma quædam, aut non ſine illa,
neque enim abſque motu conſiſtere poteſt.
At in ſenſu non fit immutatio, propter ea pe­
rit, & etiam quod ſentimur idem non manet.
Quare neque eodem modo imaginamur, aut
vtimur ratione.
Memoria quaſi intellectui
ſimilior eſt.
Ea ordine iuuatur, quoniam
quæ ordine conſtant, tam facilè continen­
tur, vt quaſi vnum referant.
Duplex eſt, re­
rum ac verborum: alteráque alteri præſidio
eſt, vnde etiam duplex: artificioſa memoria,
rerum quæ imaginibus conſtat, olim inuen­
ta, traditáque à Cicerone, ac Quintiliano,
quia verba continentur: & verborum, qua
res tum etiam verba continentur: conſtat
primis nominum, vel etiam initiorum ſyl­
labis, è quibus verba tum carmina fiunt.
Eiuſdem generis quæ numerorum coniun­
ctione conſtat: mirúmque quantum vterque
modus ex temporaneis actionibus, ac ludis
conducat: vnde tam pulchri inuenti noſtri
mercedem accepimus, ſcilicet opinionem
memoriæ, quæ nos plurimùm iuuit, cùm
tamen lapidi atque huic inuento debeatur
totum quicquid eſt, præter paſſiuam me­
moriam, quæ in nobis viget.
Actiua verò,
atque præcipuè artificioſæ vtrumque genus,
ab imaginatione maximè iuuatur.
Nec eſt
fermè artificioſa memoria aliud quicquam,
quàm tranſlatio rerum & verborum ad or­
dinem, ac vim quæ imaginatur, ea tamen
tantùm affert commodi, verborum ſcilicet,
ac numerorum, vt faciliùs centum cum ea
quàm decem ſine illa recitare poſſis.
Ratio
tamen omnium virtutum mortalium prin­
ceps eſt, hominique propria vt mortalis eſt.
At verò vt intellectum poſſidet, artes &
ſcientias excolit, artificioſáque inuenta quæ­
dam, quæ ad artes non pertinent, quoniam
vtilitate carent, aut incerti ſunt generis: om­
nis autem ars, eſt generis certi atque vtilis.
De incertis igitur atque inutilibus, primò
dicendum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index