Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1bus mixta conflantur: fit autem non raro, vt eadem non vbi­
que aut grauia, aut leuia eſſe videantur, sed alicubi grauia,
& alicubi leuia, quod totum ſimplicibus elementis, ex quibus
mixtæ ſubstantiæ fuerint, ferri debet acceptum.
Vt ecce li­
gnum talenti pondere, plumbum autem vnius tantum emi­
næ capiatur: vtrunque in aere ſuſpenſum, inaere plumbo erit
lignum grauius, & plumbo per medium aerem lignum ocius
deſcendat, poſtquam ad aquam corpus vtrumque peruenerit:
in eamdem grauem plumbum illico mergetur, & leue lignum
in aqua veluti ſuſpenſum stabit, cuius rei cauſa ea eſt; quod
elementa omnia in propriis etiam locis nonnulla ſunt graui­
tate prædita: vno excepto igni, qui ſemper & vbique est le­
uis: aer in terræ, & in aqua loco eſt leuis, & in loco ignis eſt
grauis, in ſuo proprio, ac naturali loco nonnullam grauitatem
habet, itaque ſi quid est, quod plus aeris in ſe contineat, quam
aquæ, ac terræ; id profectò in aqua contingit eſſe leuius, &
in aere grauius.
Lignum ergo talenti vnius, quod aeris in
ſe, plus habeat, quam aquæ, ac terræ, grauius est in aere,
quam plumbum eminæ tantum vnius in aquam, quod lon­
gè plus terræ quam aquæ, & longè plus aquæ quam ae­
ris habeat plumbum ocissimè mergetur: aquæ extimam
planiciem lignum vix attingit, & eamdem poſtquam atti­
gerit, ſupernatans illico quieſcet: ita vt eam ob rem maio­
rem leuitatem præſeferre videatur.
Id Aristoteles quar­
to libro de cælo particula vndetrigeſima ideo verum eſſe est
ratus, quod aer in ſuo proprio naturalique loco aliqua gra­
uitate ſit præditus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index