48vHoc autem est contra positionem; positum enim fuit solidum ef aeque grave ac aqua: quare ipsius ef nulla pars extabit extra aquam: ergo totum Quod primo fuit Dico insuper, non adhuc, in aqua totum existens, deorsum Cum enim aeque grave sit ac aqua, dicere illud in aquam descendere idem esset ac si
diceremus, aquam in aqua sub aquam descendere, et rursus aquam, quae super primam ascendit, deorsum iterum descendere, et sic aquam in infinitum procedere in alternatim descendendo et ascendendo; quod inconveniens

Postquam itaque inspeximus, corpora medio, per quod ferri deberent, aeque gravia non descendere, sequitur ut ostendamus, ea quae minus gravia sunt, nullo similiter posse modo deorsum moveri: et erit iam prima pars nostrae propositionis demonstrata; scilicet, impossibile esse quicquam deorsum ferri, quod medium, per quod ferri debet, in gravitate non