Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
121
121 (95)
122
122 (96)
123
123 (97)
124
124 (98)
125
125 (99)
126
126 (100)
127
127 (101)
128
128 (102)
129
129 (103)
130
130 (104)
< >
page |< < (210) of 376 > >|
234210M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA dies in ſingulis ſignis patitur, cum ſtationem fecerit, reſtituit eam ſum-
mam numeri in uno ſigno morata.
Ergo totam circuitionem in coelo
quadringenteſimo et octogeſimo et quinto die permenſa, iterum in id
ſignum redit, ex quo ſigno prius iter facere coepit.
Martis vero circiter
ſexcenteſimo octogeſimo tertio die ſiderum ſpatia pervagando pervenit
eo, ex quo initium faciendo curſum ſecerat ante:
et in quibus ſignis ce-
lerius percurrit cum ſtationem ſecit, explet dierum numeri rationem.
Jovis autem placidioribus gradibus ſcandens contra mundi verſationem,
circiter tricentis ſexaginta quinque diebus ſingula ſigna permetitur, et conſiſtit per annos undecim et dies trecentos ſexaginta tres , et redit in id ſignum, in quo ante duodecim annos fuerat.
Saturni vero menſi-
bus undetriginta et amplius paucis diebus pervadens per ſigni ſpatium,
anno nono et vigeſimo circiter diebus CLX, in quo ante triceſimo fuerat
anno in id reſtituitur, ex eoque quo minus ab extremo diſtat mundo,
tanto majorem circinationem rotae percurrendo, tardior videtur eſſe.
Hi
autem qui ſupra ſolis iter circinationes peragunt, maxime cum in trigo-
no fuerint, quod is inierit, tum non progrediuntur, ſed regreſſus ſacientes
morantur, donicum idem ſol de eo trigono in aliud ſignum tranſitionem
fecerit.
Id autem nonnullis ſic ſieri placet: quod ajunt, ſolem cum lon-
gius abſit abſtantia quadam, non lucidis itineribus errantia per ea ſidera
obſcuratis morationibus impediri.
Nobis vero id non videtur. Solis
enim ſplendor perſpicibilis et patens ſine ullis obſcurationibus eſt per
omnem mundum, ut etiam nobis apparet cum faciunt eae ſtellae regreſ-
ſus et morationes.
Ergo ſi tantis intervallis noſtra ſpecies poteſt id ani-
madvertere, quid ita divinitatibus ſplendoribusque aſtrorum judicamus
obſcuritates objici poſſe?
Ergo potius ea ratio nobis conſtabit, quod
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index