Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1inter minores hanc eſſe ſtatuo pedes triginta. In hac igitur
plantæ maximam diametrum in partes diuidis nouem coaequa
les: ex quibus dabis diametro maximo ſummæ proiecturae
partes octo.
Erit ea de re proportio iſtarum uti nouem ad octo
quam ſexquioctauam nuncupant: parique proportione ponam
ut ſit in imo retractionis imæ diameter ad diametrum plan
tæ.
Nam plantæ quidem nouem huius iſtius retractionis octo.
Rurſus maximam diameter ſummæ proiecturæ ad ſummam retra
ctionem ponam / ut ſit ſexquiſeptima.
Venio ad lineamenta
partium in quibus differunt.
In baſibus partes hæ ſunt. La
taſtrum / thori / orbiculi.
Eſt quidem lataſtrum quadrangula in
imo ſuppoſita pars: quam ſic appello / quod ea quidem quaque uer
ſus
in latitudinem diffundatur.
Thori ſunt craſſi torques in
baſi: quorum alter columna ipſa premitur: alter in lataſtro aſ
ſidet.
Orbiculus eſt in gyrum in cauus: qui ueluti in troclea
ſic iſtic inter thoros preſſatur.
Omnem dimentiendarum partium
rationem duxere a diametro imæ columnæ: atque ſic inſtituerunt
principio Dorici.
Nam baſim quidem craſſam effecere ex di
midia imæ columnæ: in ea lataſtrum uoluere quaque uerſus eſſe
latum quoad integrum imæ columnæ diametrum caperet: atque
in ſuper diametri ipſius partem nihilo plus dimidiam: nihilo
minus tertiam.
Altitudinem autem totius baſis diuiſere in par
tes tres: ex quibus unam dedere craſſitudini lataſtri.
Fuit igi
tur totius craſſitudo baſis tripla ad craſſitudinem lataſtri:
et latitudo lataſtri quoque tripla ad craſſitudinem baſis: præ
ter lataſtrum reliquum craſſitudinis in baſi diuiſere in partes
quattuor: ex quibus ſummam dedere ſummo thoro.
Rurſus il
lud craſſitudinis in medio / quod inter ſupremum thorum et in
fimum lataſtrum ſit / diuiſere in partes binas: ex quibus infi
mam dedere infimo thoro: ſummam excauarunt orbiculo: qui
inter ambos thoros interpreſſetur.
Conſtat orbiculus ex ca
nali interſcapto et duobus nextrulis / quæ limbos canalis ambiunt
Nextrulo ſeptimum ſpatii dedere: reliquum ſubexcauarunt.
In omni ædificatione illud aduerrendum eſſe diximus: ut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index