Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1di facilitas oriretur. Quamuis verò facilè per­
mittam aquam repugnare terræ deſcenden­
ti, hæc enim intrà aquam deſcendere noņ
poteſt, quin aquæ ſuperficies in maiorem
ſphæram conglobata magis ab vniuerſi cen­
tro recedat; quia tamen dubitare quis poſ­
ſet, an corpora grauia motui ſurſum relu­
ctentur, quando ita mouerentur, vt nihil
leuius infrà ſe, ac centro vicinius haberent;
aqua autem tunc ita moueretur, & in orbem
diſponeretur, vt nihil eſſet centro vicinius,
infra quod conſiſtere expeteret, nihil enim
circumflui aëris propiùs abeſſet à centro;
ideò ex ipsâ minori terræ grauitatione potiùs
quàm ex aquæ deorſum nitentis reſiſtentiâ
rem explicandam cenſerem.
Grauitas ſi­
quidem eſt vis diſponendi ſe in vniuerſo iņ
loco ſibi debito infra alia corpora: quò au­
rem magis diſſimilia ſunt corpora ſecundùm
locum, quem exigunt, & quò plures corpo­
rum ſpecies inter illa deberent intercipi, ſi
iuxta naturæ propenſionem ſingulæ diſpo­
nerentur, eò etiam grauiora ſecundum ſpe­
ciem ſunt ea, quæ centro viciniora eſſe exi­
gunt.
Quarè tota grauitationis ratio & niſus,
quo vnum corpus infra aliud deſcendere co­
natur, in quo exiſtit tanquam in medio, ori­
tur ex diſſimilitudine ſecundùm grauitatem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index