Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1quas progredi diuidendo liceat? Igitur tumerit neceſ­
ſariò ſtandum, cùm ſic finita erit diuiſio, vt exhauſtis
partibus, nulla ampliùs fieri ſubdiuiſio poſſit.
Quando­
nam verò id continget?
An-non cùm tota pars AD
tantula erit, & ſic diuiſa in duo dimidia AS, & SD, vt
AS non habeat ampliùs duo dimidia, ac ſit indiuiſibilis
pars?
An-non proinde cùm l inea AD contexta erit
ex duobus punctis?
Prouidens tu quæ poſſent exinde iure vrgeri in­
commoda, præoccupaſti, partem AS accipiendam eſſe
vt quid Phyſicum, quod mente quidem, ſeu Mathematicè
diuiſibile in parteis infinitas ſit: ſed non ita tamen, vt accelera­
tio variari ſecundum eas poßit; quippe quæ effectus Phyſi­
cus cùm ſit, non-niſi per parteis ſenſibileis metienda videa­
tur.
Aequiuocatio eſſe quædam poſſet circa vocem
ſenſibileis; verùm ſic accipio, quaſi tu per illam intelle­
xeris parteis Phyſicas, hoc eſt reuerâ exſiſtenteis in
rerum natura; nempe vt opponantur Mathematicis,
ſiue iis, quas mente confictas dixiſti.
Nam ſi alioquin
diceres ſenſibileis, quaſi ſenſu perceptibileis, notum eſt
naturam non eſſe metiendam in ſuis adeò ſubtilibus
operationibus iuxta ſenſus captum.
Neque enim in
compingendo v. g. animalculo acari noſtrum ſenſum
conſulit, qui ipſum habet quaſi punctum, ſiue rem viſu
minimam; ſed ſeipſam potiùs, prout illud texit ex
innumeris myriadibus partium infra omnem ſenſus
acutiem exſiſtentium, & neceſſariarum tamen, vt rem
faciat perſe mobilem, ac vegetationis, ſenſus, appeti­
tus capacem.
Vt præteream ſenſum haberi regulam
pluſquàm Leſbiam, propter diuerſitatem ſenſuum acu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index