Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 241 > >|
1 In scaphijs, lapis hic Magnes cum subditus esset.
Usqueadeo fugere ab saxo gestire videtur.

Aere interposito, & discordia tanta creatur:
Propterea quia nimirum prius aestus ubi aeris
Praecepit, ferrique vias possedit apertas;
Posterior lapidis venit aestus; & omnia plena
Invenit in ferro; neque habet qua tranet, ut ante.

Cogitur offensare igitur, pulsareque fluctu
Ferrea texta suo: quo pacto respuit ab se,
Atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.

Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
Non valet e lapide hoc alias impellere item res:
Pondere enim fretae partim stant; quod genus aurum;
Et partim, raro quia sunt cum corpore, ut aestus
Pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam;
Lignea materies in quo genere esse videtur.

Inter utrasque igitur ferri natura locata
Aeris ubi accepit quaedam corpuscula; tum fit,
Impellant ut eam Magnesii flumina saxi.

Nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
Ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
Quae memorare queam inter se singulariter apta.

Saxa vides primum sola coalescere calce:
Glutine materies taurino iungitur uno,
Ut vitio venae tabularum saepius hiscant,
Quam laxare queant compages taurea vincla.

Vitigeni latices in aquai fontibus audent
Misceri, cum pix nequeat gravis, & leve olivum.

Purpureusque colos conchily iungitur una
Corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
Non, si Neptuni fluctu renovare operam des,
Non, mare si totum velit eluere omnibus undis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index