Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
Hinc eſſet oppoſita ratio grauitationis, & motus, in plano inclinato;
nam
quò plùs eſt grauitationis minùs eſt motus, quò plùs motus, minùs
grauitationis
;
quando verò planum inclinatum eſt duplum perpendicu­
culi
vt planum CFD, tunc tantundem detrahitur de grauitatione in
planum
quantùm de motu in eodem plano;
ideſt vtrique ſubduplum,
ſi
verò vt in plano ADC perpendiculum eſt ſubtriplum plani, detrahun­
tur
de motu 2/3 & de grauitatione 1/3, idem dico de aliis, quæ certè omnia
ex
veris principiis phyſicis conſequi videntur, quò enim plus grauitat
mobile
in planum, plùs ſuſtinetur;
quò plùs ſuſtinetur, plùs impeditur il­
lius
motus;
ſed hoc repugnat communi Mechanicorum ſententiæ, qui
cenſent
grauitationem in planum inclinatum eſſe ad grauitationem in
horizontale
, vt Tangens eſt ad ſecantem, quæ ſit linea plani inclinati,
v
.g. vt AB ad CD, quod certè omnes ſupponunt, ſed minimè demon­
ſtrant
, ſi quid video ſaltem phyſicè;
nec enim illud nemonſtrant propriè ex
eo
quòd pondus in extremitate libræ affixum habeat diuerſa momenta
iuxta
rationem Tangentium ad ſecantes, v.g. in ſecunda figura Th.5.
pondus
in D eſt ad pondus in C vt BA ad DA, quod veriſſimum eſt, &
ſuprà
demonſtrauimus;
quippe hoc pertinet ad rationem momenti, non
verò
grauitationis in planum;
adde quod affixum eſt pondus vecti; igi­
tur
vectis ſuſtinet totum illius pondus;
vtrùm verò ſi pondus in plano
inclinato
veluti in vecte moueatur pondus quo grauitat in planum ſit
ad
pondus quo grauitat in horizontali vt Tangens ad ſecantem, certè
non
demonſtrant;
attamen ita res prorſus ſe habet; quare fit.
Theorema 16.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index