Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
221
222
223
224 491
225 492
226 493
227 494
228 495
229 496
230 497
231 498
232 499
233 500
234 501
235 502
236 503
237 504
238 505
239 506
240
241
242
243 507
244 508
245 509
246 510
247 511
248 512
249 513
250 514
< >
page |< < (501) of 568 > >|
234501GEOMET. VARIA. atque A F, F B, hoc eſt x & y. Nempe ſi in æquatione
propoſita pro x ſubſtituatur ubique x + e, &
pro y, ubique
y + {ey/z}, debebit æquatio hinc formata terminos omnes ha-
bere æquales nihilo;
hoc eſt
x3 + [3exx] + 3eex + e3, + y3 + [{3ey3/z}] + {3eey3/zz} + {e3y3/z3} = 0.
- axy - [aey] - [{aeyx/z}] - {aeey/z}
In hac autem æquatione conſtat neceſſario terminos prio-
ris æquationis, ex qua formata eſt, contineri debere, nem-
pe x3 + y3 - axy:
qui cum ſint æquales nihilo ex proprie-
tate curvæ, idcirco his in æquatione deletis, neceſſe eſt etiam
reliquos nihilo æquari, in quibus ſingulis manifeſtum quoque
eſt vel unum e vel plura reperiri, ideoque omnes per e divi-
di poſſe.
Qui autem poſt hanc diviſionem non amplius ha-
bebunt e, eos, neglectis reliquis, ſcio nihilo æquari debe-
re, quantitatemque lineæ z ſive F E oſtenſuros;
ſi nempe
B E jam tanquam tangens conſideretur, ideoque F G, ſeu
e, infinitè parva.
Nam termini in quibus adhuc e ſupereſt,
etiam quantitates infinite parvas ſive omnino evaneſcentes
continebunt.
Et his quidem hactenus Fermatianæ regulæ
origo ac ratio declaratur:
nunc porro oſtendemus quomodo
eadem ad tantam brevitatem perducta ſit.
Video itaque ex
æquatione totâ noviſſimâ, tantum eos terminos ſeribi neceſ-
ſe eſſe quibus ineſt e ſimplex, velut hic 3exx + {3ey3/z} - aey -
{aeyx/z} = 0.
Qui termini quomodo facili negotio ex datis æqua-
tionis terminis x3 + y3 - axy = 0, deſcribi poſſint, dein-
ceps explicandum.
Et primò quidem apparet 3exx +
{3ey3/z} nihil aliud eſſe quam ſecundos terminos cuborum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index