Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < of 252 > >|
1z, tunc ſimul ſurgere con­
tinget.
Atque habere tum
caput, tum pedes in eadem
recta: g z vero cum b g
angulum acutum conſtituet
COMMENTARIVS.
Cvr qui ſurgunt.] Surrectio eſt motio, quia homo è iacente
vel ſedente fit ſtans.
Quod vt intelligatur ſcire oportet attingi
hîc quatuor figuras, quibus hominis corpus ex certa ſui poſitione fi­
gurari poteſt.
hæ ſunt iacere ſupinum, iacere pronum, ſedere, ſtare.
Iacere ſupinum eſt cum ſpina animalis terram contingit. Iacere pro­
num
eſt cum humi venter reclinatus eſt.
Hæ duæ figuræ quia ad quie­
tem ſomnumque communem comparatæ ſunt, pluribus animalibus
communes eſſe potuerant, ſed pronum ambulare conuenit brutis, qua­
ſi ſolùm ad paſtum à natura inſtitutis.
Seßio eſt ſitus in quo ſpina
cum femore, & femur cum tibia angulum rectum facit.
Statio eſt
ſitus in quo ſpina femur & tibia in vna recta exiſtentes perpendi­
culares ſunt horizonti.
Hæ duæ ſoli homini propriæ ſunt. quia ſolus
articulos ita à natura ſapiente & architectatrice conformatos ha­
bet, vt ſic eius oſſa diſponi valeant.
Solus enim articulum femoris
& iſchij ad anteriora flectit, ipſius verò genu retrorſum reflectit,
ſine quibus neque tibia & femur cum ſpina in vnam rectam adduci
poteſt, at in belluis vbi femur cum ſpina rectum fecit, tibia nunquam cum
femore rectum faciet: nec etiam ipſa ad terram recta erit.
quod ta­
men, vt ſeßio ſecura fiat, neceſſum eſt.
cum igitur omnia bruta an­
trorſum poſteriorum crurum flexiones habeant, ſolus homo ſedet,
& ſtat: & ſapienter ita hunc natura fecit, cum hic ſolus mentem
quæ eſt ars artium habiturus erat, id eſt ſolus artifex futurus erat.
Manuum enim, quæ ſint o)/rganon o)rganwn, vt vocat noſter Gale­
nus actiones in opificijs, duabus his tantum egent figuris.
Nemo enim
ſupinus aut pronus quicquam agit.
Ideo etiam, vt id obiter dicam,
qui opinantur ob id rectum ſtare hominem, vt cælum promptè ſuſpi­
ciat, dicereque poßit.
Cap. 1. & 3.
lib. 3. de vſu
part.
Cap. 2. lib. 1.
de vſu part.
Reſpicio aduerſus Olympum fronte intrepida.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index