Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1
Quæ Themiſtius contra Ariſtotelem, & quæ Auer
roes contra Themiſtium, de aeris grauitate
dixerint.
Caput VII.
AVDIENDVS non eſt hoc loco Themistius, qui non
propter aerem, quem negat ſuo in loco eſſe grauem, sed
propter aquæ, & terræ exuperantiam ratus est ma­
gnum lignum eſſe paruo plumbo grauius; eam ob rem Auer­
roes libro quarto de cælo commentatione vndetrigeſima
Themiſtium quam acerrimè vrget hac ratione potissimum.
Quod ſi quanta aquæ vis, & terræ ineſt plumbo, tanta etiam
inſit ligno, æqualis ponderis ambo æquali velocitate per me­
dium aerem deſcenderent, vt Themistio placuit, cum ſecun­
dum naturalem veritatem vtriuſque grauitas, in vtroque ſit
diſpar.
Tria enim ſunt in ligno grauia: primum aeris, ſecun­
dum aquæ, tertium terræ, quæ omnia verſus centrum tendunt,
& corpus, in quo ſunt, deorſum trahunt.
In plumbo minus est
aeris; ideo in eo etiam minus erit aerei ponderis, & per aerem
medium plumbo lignum velocius rapietur, quamquam talen
ti vnius (verbi gratia) vtriuſque par ſit pondus.
Id quod non
nulli ex his, qui ad nos audiendos conuenerunt ſuperioribus
diebus, experti fuerunt.
Cum enim in ædibus meis eſſemus vnà omnes, quò diſce­
ptandi gratia conuenire ſæpe conſueuistis, venit fortè ad nos
quidam adoleſcens, & noſtri ſemper amantissimus & eiſdem
literarum studiis deditissimus, hic poſt mutuos (vt fieri ſolet)
complexus (ſatis enim longo interuallo neque illæ nos, neque
nos illum videramus) et quid (inquit) ego à veſtris litera­
riis congressibus aduentu meo auoco?
reuertimini ad diſce-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index