Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
Cvr qui ſurgunt.] Surrectio eſt motio, quia homo è iacente
vel
ſedente fit ſtans.
Quod vt intelligatur ſcire oportet attingi
hîc
quatuor figuras, quibus hominis corpus ex certa ſui poſitione fi­
gurari
poteſt.
ſunt iacere ſupinum, iacere pronum, ſedere, ſtare.
Iacere ſupinum eſt cum ſpina animalis terram contingit. Iacere pro­
num
eſt cum humi venter reclinatus eſt.
duæ figuræ quia ad quie­
tem
ſomnumque communem comparatæ ſunt, pluribus animalibus
communes
eſſe potuerant, ſed pronum ambulare conuenit brutis, qua­
ſi
ſolùm ad paſtum à natura inſtitutis.
Seßio eſt ſitus in quo ſpina
cum
femore, & femur cum tibia angulum rectum facit.
Statio eſt
ſitus
in quo ſpina femur & tibia in vna recta exiſtentes perpendi­
culares
ſunt horizonti.
duæ ſoli homini propriæ ſunt. quia ſolus
articulos
ita à natura ſapiente & architectatrice conformatos ha­
bet
, vt ſic eius oſſa diſponi valeant.
Solus enim articulum femoris
& iſchij ad anteriora flectit, ipſius verò genu retrorſum reflectit,
ſine quibus neque tibia & femur cum ſpina in vnam rectam adduci
poteſt
, at in belluis vbi femur cum ſpina rectum fecit, tibia nunquam cum
femore
rectum faciet: nec etiam ipſa ad terram recta erit.
quod ta­
men
, vt ſeßio ſecura fiat, neceſſum eſt.
cum igitur omnia bruta an­
trorſum
poſteriorum crurum flexiones habeant, ſolus homo ſedet,
& ſtat: & ſapienter ita hunc natura fecit, cum hic ſolus mentem
quæ eſt ars artium habiturus erat, id eſt ſolus artifex futurus erat.
Manuum enim, quæ ſint o)/rganon o)rganwn, vt vocat noſter Gale­
nus
actiones in opificijs, duabus his tantum egent figuris.
Nemo enim
ſupinus
aut pronus quicquam agit.
Ideo etiam, vt id obiter dicam,
qui
opinantur ob id rectum ſtare hominem, vt cælum promptè ſuſpi­
ciat
, dicereque poßit.
Cap. 1. & 3.
lib
. 3. de vſu
part
.
Cap. 2. lib. 1.
de
vſu part.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index