Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
Odij.
Inuidiæ.
Amoris.
Suſpicionis.
Audaciæ.
Lib.7.Apho­
riſ.40.
Clamor ini­
tio pugnæ.
89[Figure 89]
LIBER DECIMVSQVINTVS,
De inutilibus ſubtilitatibus.
EIVSMODI ſunt hæc, cur ſi
ſuper tabulam aliam ictus in­
cidat, non adeò frangitur ſup­
poſita tabula, vt in cuneis fi­
gendis: certè quia ictus per
totam ſuppoſitam tabulam diſtribuitur, vn­
de minor euadit in ſingulis partibus: nec
cogitur pars deſcendere alia relicta, quod
maximè fracturæ initium eſt: eo etiam inter­
medio temperatur ictus: âër quoque cùm im­
pulſu careat, violenter ingredi non poteſt
ſecundum tabulam ſubiectam, quare nec di­
uidere.
Simile illud, cur vaſa vitrea igni expo­
ſita ſuperimpoſito ſurculo non rumpantur:
quoniam lignum non incaleſcit, cogitque
vt vitri partes miſceantur: frangitur au­
tem, quia aqueum humidum prius infla­
tum conuertitur.
Verùm nullius vſus eſt

inſtrumentum ex ſeptem annulis.
Bractea
ferrea digitum lata, palmi longitudine, te­
nuis, in qua ſeptem foramina, rotunda, an­
guſta, æquíſque ſpatiis, ſecundum longi
tudinem diſpoſita, ſeptem excipiunt virgu­
las tenues, altitudine vnciæ fermè, mobi­
les in imo, & in ſuprema parte circumfle­
xas, vt annulos digiti magnitudine inclu­
ſos retineant, ipſe verò virgæ à ſequenti
annulo infra flexuram continentur.
Ob id­
que omnes annuli præter primum, ab ante­
cedente, ne exiliant liberè extra
anteriorem virgam prohibentur:
ferrea omnia & ferrea etiam na­
uicula, cuius ſpeciem ad vnguem
in margine reddimus, longa la­
táque pro magnitudine ſubiectæ
laminæ.
Hoc inſtrumento ludus
excogitatus miræ ſubtilitatis.
Pri­
mus, ſecundúſque annulus per
inane A, ſpatium immittitur, in­
de nauicula per eoſdem annulos,
pòſt illorum primus per inane A,
demittitur, poſt quem tertius an­
nulus per nauiculæ vacuam me­
diam partem, vt primi duo ſur­
ſum trahitur, illique nauicula in­
truditur: tum etiam primò ſur­
ſum deducto, iam tres circumam­
90[Figure 90]
biunt nauiculam ipſam: demittes igitur duos
primos exempta prius nauicula, ita illa ſo­
li tertio incluſa manebit, inde quartum ſu­
perinducere licebit, vt omnis hæc induſtria
tribus præceptis contineatur.
Primùm,
quòd annulus ſurſum trahendus, dimitten­
dúſve, vnum tantùm habeat ante ſe, cui
nauicula includatur.
Secundùm, vt dùm de­
mittis, vnà ſemper primos duos demittat,
& vnum trahat, vel vnum demittendo duos
primos trahat.
Tertiùm, vt quocunque ſur­
ſum tracto, vel demiſſo, omnes qui antè
ſunt ſurſum trahere neceſſe eſt, ac rurſus
demittere.
Primi itaque duo à nullo alio
impediuntur, ne intercurrant: primum vo­
co eum annulum, qui liber eſt in ſexagin­
taquatuor vicibus (ſi ſine errore agatur) na­
uicula in omnibus includitur annulis, vir­
gáſque omnes incluſas continet in triginta­
vna, aliis vt nonaginta quinque ſint ab ab­
ſolutione ad primi tranſitum ſeu vltimi,
redeat verò totidem.
Igitur circulus per­
ficietur totus in centum nonaginta vici­
bus.
Inutile eſt hoc per ſe, ſed tamen ad
ſeras artificioſas arcarum transferri poteſt.
Inſtrumentum
ludricum.
Similis ſubtilitas eſt in latrunculorum

ludo, ſed delectabilior, ob varietatem, &
contentionem: vt enim nauicula in genere
illo eſt ſubtiliſſimæ inuentionis, ita latrun­
culi inter ludos omnes.
Scripſimus autem de
Ludis, quatuor libros olim.
Latrunculo­
rum ludus
ſubtiliſſimus.
In eodem genere eſt modus cognoſcendi

chartam excogitatam.
Fac vt mente illam
concipiat, inde oſtende per ſingulas: vbi
annuerit, digito illam clàm ſignabis, illi­
cóque miſcebis, inde inuentam oſtendes.
Alij eam notæ anteponunt, miſcéntque &
antequam ſeparetur vident, inde ſeparant,
aut arbitrio ſocij relinquunt.
Alij numeris
ſæpiùs diuidentes venantur.
Inutilis etiam
eſt illa ſubtilitas, quæ docet omnia commer­
cia pretio quadrantis dirimi poſſe, etiam­
ſi rei æſtimatio ſit decies centena millia.
Sit equus eius gratia exempli, pretij ſci­
licet decies centenùm millium, quem mi­
hi venditurus ſis ea pecunia: oſtendere
volo quadrante poſſe dirimi venditionem.
Charta exco­
gitata quo­
modo cogno­
ſcatur.
Nam ſi offeram quinquies centena mil­
lia, & renuas, offeram nouies centena mil­
lia: quæ ſi non recipis, offero nouies cente­
na, & quinquaginta millia: quæ ſi renuis,
iterum offero nouies centena octuaginta
millia: quòd ſi his aſſentiris, offero no­
uies centena ſeptuaginta millia: quæ ſi non
recipis, offero nouies centena ſeptuaginta­
quinque millia: quæ ſi non recipis, recipias
autem gratia exempli nouies centena ſe­
ptuaginta octo millia, quæro an recipias
mille minus?
inde quingenta? tandem ad
centum, & quinquaginta, inde ad decem,
deinde per ſingulos denarios, inde num­
mos, pòſt quadrantes, imò etiam obolos
progredieris, donec eò veniat, vt obolo
venditio dirimatur.
Id facilius oſtendes ſi
obolis ſingulis auctis interroges: nam in al­
terum duorum abſurdorum incidere coge­
tur, vel vt oboli additione vendat: quod priùs
nolebat ante oboli additionem, vel vt nul­
lo pretio vendere velit.
Hæc itaque noſtra
arguta inuentio ad nihil vtilis eſt, egregia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index